|  |



XXIV, . 39

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

39. (1) , . : , ; , , 137. (2) : , , , , ; , . (3) , , , ; , . (4) , , , . , . (5) , ; , : , . (6) , : , . ; , , . (7)   , , .

, , . (8) , , , 138. (9) , , . , , . (10) ,   ; , . (11) , , . (12) ; 139; (13) ( )139a, . .

39. Ab hac adhortatione dimissi corpora curant. Postero die alii aliis locis ad obsidenda itinera claudendosque oppositi exitus; pars maxima super theatrum circaque, adsueti et ante spectaculo contionum, consistunt. [2] Productus ad populum a magistratibus praefectus Romanus cum consulis de ea re ius ac potestatem esse, non suam, [3] et pleraque eadem quae pridie dixisset, et primo sensim ac pauci, mox plures reddere claves, dein iam una voce id omnes iuberent cunctantique et differenti ferociter minitarentur nec viderentur ultra vim ultimam dilaturi, tum praefectus toga signum, ut convenerat, dedit, [4] militesque intenti dudum ac parati alii superne in aversam contionem clamore sublato decurrunt, alii ad exitus theatri conferti obsistunt. [5] Caeduntur Hennenses cavea inclusi coacervanturque non caede solum sed etiam fuga, cum super aliorum alii capita ruerent, et integri sauciis, vivi mortuis incidentes cumularentur. [6] Inde passim discurritur et urbis captae modo fugaque et caedes omnia tenet nihilo remissiore militum ira quod turbam inermem caedebant quam si periculum par et ardor certaminis eos inritaret. [7] Ita Henna aut malo aut necessario facinore retenta.

Marcellus nec factum inprobavit et praedam Hennensium militibus concessit, ratus timore deterritos proditionibus praesidiorum Siculos. [8] Atque ea clades, ut urbis in media Sicilia sitae claraeque vel ob insignem munimento naturali locum vel ob sacrata omnia vestigiis raptae quondam Proserpinae, prope uno die omnem Siciliam pervasit; [9] et quia caede infanda rebantur non hominum tantum sed etiam deorum sedem violatam esse, tum vero etiam qui ante dubii fuerant defecere ad Poenos. [10] Hippocrates inde Murgantiam, Himilco Agrigentum sese recepit, cum acciti a proditoribus nequiquam ad Hennam exercitum admovissent. [11] Marcellus retro in Leontinos redit frumentoque et commeatibus aliis in castra convectis, praesidio modico ibi relicto ad Syracusas obsidendas venit. [12] Inde Appio Claudio Romam ad consulatum petendum misso T. Quinctium Crispinum in eius locum classi castrisque praeficit veteribus; [13] ipse hibernacula quinque milia passuum ab Hexapylo Leonta vocant locum communiit aedificavitque. Haec in Sicilia usque ad principium hiemis gesta.


  • 137, , .
  • 138 (. . 134) , , .
  • 139. , . 33, 3; XXV, 26, 4.
  • 139a .: , VI, 97, 1, , . , , . ,  , ( );   ; (, )  , .   7,5  . , , ( ). , , .
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002440 1364002441 1364002442