|  |



XXV, . 16

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.

16. (1) , 70, : , (2) ; , . (3) ; , , ; . (4) : ; , .

(5) , , ;   71, (6) , , : 72, . (7) , ; : , . (8) , ; .204   . (9) , . : , ; (10) , , . , , , ,   . (11) :   (12) . ! (13) , . (14) , , : . (15) , ; , 73 . (16) ,   : . (17) , :   . (18) , , ? . (19) ? , , ? , , : , . (20) -? , , . (21) ,  ,  . (22)   , . , , . (23) ; , - , , . (24) 74 . (25) , , , .

16. Graccho, priusquam ex Lucanis moveret, sacrificanti triste prodigium factum est: [2] ad exta sacrificio perpetrato angues duo ex occulto adlapsi adedere iocur conspectique repente ex oculis abierunt. [3] Ideo cum haruspicum monitu sacrificium instauraretur atque intentius exta reservarentur, iterum ac tertium tradunt adlapsos libatoque iocinere intactos angues abisse. [4] Cum haruspices ad imperatorem id pertinere prodigium praemonuissent et ab occultis cavendum hominibus consultisque, nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit. [5] Flavus Lucanus fuit, caput partis eius Lucanorum, cum pars ad Hannibalem defecisset, quae cum Romanis stabat; et iam altero anno in magistratu erat, ab iisdem illis creatus praetor. [6] Is mutata repente voluntate locum gratiae apud Poenum quaerens neque transire ipse neque trahere ad defectionem Lucanos satis habuit, nisi imperatoris et eiusdem hospitis proditi capite ac sanguine foedus cum hostibus sanxisset. [7] Ad Magonem, qui in Bruttiis praeerat, clam in colloquium venit fideque ab eo accepta, si Romanum iis imperatorem tradidisset, liberos cum suis legibus venturos in amicitiam Lucanos, deducit Poenum in locum quo cum paucis Gracchum adducturum ait: [8] Mago ibi pedites equitesque armatos et capere eas latebras ingentem numerum occuleret. [9] Loco satis inspecto atque undique explorato dies composita gerendae rei est. Flavus ad Romanum imperatorem venit. [10] Rem se ait magnam incohasse, ad quam perficiendam ipsius Gracchi opera opus esse: omnium populorum praetoribus qui ad Poenum in illo communi Italiae motu descissent, persuasisse ut redirent in amicitiam Romanorum, [11] quando res quoque Romana, quae prope exitium clade Cannensi venisset, in dies melior atque auctior fieret, Hannibalis vis senesceret ac prope ad nihilum venisset; [12] veteri delicto haud inplacabilis fore Romanos; nullam umquam gentem magis exorabilem promptioremque veniae dandae fuisse; quotiens rebellioni etiam maiorum suorum ignotum! [13] Haec ab sese dicta; ceterum ab ipso Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contingere dextram et id pignus fidei secum ferre. [14] Locum se concilio iis dixisse a conspectu amotum, haud procul castris Romanis; ibi paucis verbis transigi rem posse ut omne nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit. [15] Gracchus fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine veri captus cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus duce hospite in insidias praecipitat. [16] Hostes subito exorti, et, ne dubia proditio esset, Flavus iis se adiungit. Tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur. [17] Gracchus ex equo desilit; idem ceteros facere iubet hortaturque ut, quod unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent virtute: [18] reliquum autem quid esse paucis a multitudine in valle silva ac montibus saepta circumventis praeter mortem? [19] Id referre, utrum praebentes corpora pecorum modo inulti trucidentur, an toti a patiendo expectandoque eventu in impetum atque iram versi, agentes audentesque, perfusi hostium cruore, inter exspirantium inimicorum cumulata armaque et corpora cadant. [20] Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent; qui eam victimam prae se ad inferos misisset, eum decus eximium, egregium solacium suae morti inventurum. [21] Inter haec dicta paludamento circa laevum brachium intorto nam ne scuta quidem secum extulerant in hostis impetum fecit. [22] Maior quam pro numero hominum editur pugna. Iaculis maxime aperta corpora Romanorum, cum undique ex altioribus locis in cavam vallem coniectus esset, transfiguntur. [23] Gracchum iam nudatum praesidio vivum capere Poeni nituntur; ceterum conspicatus Lucanum hospitem inter hostis, adeo infestus confertos invasit ut parci ei sine multorum pernicie non posset. [24] Exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem misit ponique cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris iussit.

[25] Haec si vera fama est, Gracchus in Lucanis ad campos qui Veteres vocantur periit.


  • 70. , . 1, 5.
  • 71 .
  • 72. . .
  • 73  , , 30 .
  • 74 , , (  ). , ,  .
  • 1260010109 1260010117 1260010118 1364002517 1364002518 1364002519