|  |



XXV, . 1

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

. II, . 188 1. (1) , , , 1; , ; . (2) , , 2 . (3) , , , , , : - . (4) , , . , ,  , , , , , 3. (5) , ; .

(6) ;   , . , , , . (7) , , : . (8) 4, , , , , - , , . (9) , , . (10) 5 , , , . (11) , . , 6, .189 . (12) : , , , 7; .

1. Dum haec in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Sallentino aestatem consumpsit spe per proditionem urbis Tarentinorum potiundae. Ipsorum interim Sallentinorum ignobiles urbes ad eum defecerunt. [2] Eodem tempore in Bruttiis ex duodecim populis qui anno priore ad Poenos desciverant Consentini et Tauriani in fidem populi Romani redierunt; [3] et plures redissent, ni T. Pomponius Veientanus, praefectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio iusti ducis speciem nactus tumultuario exercitu coacto cum Hannone conflixisset. [4] Magna ibi vis hominum, sed inconditae turbae agrestium servorumque, caesa aut capta est. Minimum iacturae fuit quod praefectus inter ceteros est captus, et tum temerariae pugnae auctor et ante publicanus omnibus malis artibus et rei publicae et societatibus infidus damnosusque. [5] Sempronius consul in Lucanis multa proelia parva, haud ullum dignum memoratu fecit et ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnavit.

[6] Quo diutius trahebatur bellum et variabant secundae adversaeque res non fortunam magis quam animos hominum, tanta religio, et ea magna ex parte externa, civitatem incessit ut aut homines aut dei repente alii viderentur facti. [7] Nec iam in secreto modo atque intra parietes abolebantur Romani ritus, sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum turba erat nec sacrificantium nec precantium deos patrio more. [8] Sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes, quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in urbem conpulsa, et quaestus ex alieno errore facilis, quem velut concessae artis usu exercebant. [9] Primo secretae bonorum indignationes exaudiebantur; deinde ad patres et iam ad publicam querimoniam excessit res. [10] Incusati graviter ab senatu aediles triumvirique capitales quod non prohiberent, cum emovere eam multitudinem e foro ac disicere adparatus sacrorum conati essent, haud procul afuit quin violarentur. [11] Ubi potentius iam esse id malum apparuit quam ut minores per magistratus sedaretur, M. Aemilio praetori urbano negotium ab senatu datum est ut eis religionibus populum liberaret. [12] Is et in contione senatus consultum recitavit et edixit ut quicumque libros vaticinos precationesve aut artem sacrificandi conscriptam haberet, eos libros omnis litterasque ad se ante kal. Apriles deferret, neu quis in publico sacrove loco novo aut externo ritu sacrificaret.


  • 1. . 164  . XXIII. (. , . 8, 12). . .: XXIV, 45, 1 .
  • 2 (. )  (.: , V, 256) (. . ). (, )  . (, 71), , , . ().
  • 3 () () . . 166  . XXIII. . , . 3, 811.
  • 4.: IV, 30, 911, , , .
  • 5 , (. XI), 290 . . . , ( 242 . . .) . , . , , .
  • 6., , XXIV, 44, 2, , , , , ( 213 . . .) . . 3, 12, . 12, 3.
  • 7. . 1 .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364002502 1364002503 1364002504