|  |



XXV, . 33

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

33. (1) , , , . (2) , . (3) , . , . (4) : ,   , ,  , . , , ,   . (5) , , . , . (6) : , . (7) . : . (8) , , , , , , : (9) , , , .

33. Hasdrubal postquam animadvertit exiguum Romanum exercitum in castris et spem omnem in Celtiberorum auxiliis esse, [2] peritus omnis barbaricae et praecipue earum gentium in quibus per tot annos militabat perfidiae, [3] facili linguae commercio, cum utraque castra plena Hispanorum essent, per occulta conloquia paciscitur magna mercede cum Celtiberorum principibus ut copias inde abducant. [4] Nec atrox visum facinus non enim ut in Romanos verterent arma agebatur et merces quanta vel pro bello satis esset dabatur ne bellum gererent, et cum quies ipsa, tum reditus domum fructusque videndi suos suaque grata vulgo erant. [5] Itaque non ducibus facilius quam multitudini persuasum est. Simul ne metus quidem ab Romanis erat, quippe tam paucis, si vi retinerent. [6] Id quidem cavendum semper Romanis ducibus erit exemplaque haec vere pro documentis habenda, ne ita externis credant auxiliis ut non plus sui roboris suarumque proprie virium in castris habeant. [7] Signis repente sublatis Celtiberi abeunt, nihil aliud quaerentibus causam obtestantibusque ut manerent Romanis respondentes quam domestico se avocari bello. [8] Scipio, postquam socii nec precibus nec vi retineri poterant, nec se aut parem sine illis hosti esse aut fratri rursus coniungi vidit posse, nec ullum aliud salutare consilium in promptu esse, [9] retro quantum posset cedere statuit, in id omni cura intentus necubi hosti aequo se committeret loco, qui transgressus flumen prope vestigiis abeuntium insistebat.

1364000838 1364000840 1364002137 1364002534 1364002535 1364002536