|  |



XXV, . 39

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.

39. (1) , . 135 . (2) , . , ;   . (3) : , , , , . (4) , , : , , , ; (5)   ,  . (6) ; , , . (7) , : , . (8)     .225 , , . : ; , , . (9) , , , , . : . (10) , , ,   , , - . ; . (11) , ; ; . .

(12) 136 (, 137 ) , , . (13) : , . (14) 138 , , ; , , : , . (15) 139 , , , . (16) , , , . (17) , , , , . 140   . (18) : , .

39. Erant ultra proxuma castra sex milium intervallo distantes aliae copiae Poenorum. Valles cava intererat, condensa arboribus; in huius silvae medio ferme spatio cohors Romana arte Punica abditur et equites. [2] Ita medio itinere intercepto ceterae copiae silenti agmine ad proximos hostis ductae et, cum statio nulla pro portis neque in vallo custodiae essent, velut in sua castra nullo usquam obsistente penetravere. [3] Inde signa canunt et tollitur clamor. Pars semisomnos hostis caedunt, pars ignes casis stramento arido tectis iniciunt, pars portas occupant, ut fugam intercludant. [4] Hostes simul ignis, clamor, caedes velut alienatos sensibus nec audire nec providere quicquam sinunt. [5] Incidunt inermes inter catervas armatorum. Alii ruunt ad portas, alii obsaeptis itineribus super vallum saliunt; [6] et, ut quisque evaserat, protinus ad castra altera fugiunt, ubi ab cohorte et equitibus ex occulto procurrentibus circumventi caesique ad unum omnes sunt; [7] quamquam, etiamsi quis ex ea caede effugisset, adeo raptim a captis propioribus castris in altera transcursum castra ab Romanis est, ut praevenire nuntius cladis non posset. [8] Ibi vero, quo longius ab hoste aberant et quia sub lucem pabulatum lignatumque et praedatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere, arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante vallum portasque. [9] Cum his tam securis solutisque Romani calentes adhuc ab recenti pugna ferocesque victoria proelium ineunt. Itaque nequaquam resisti in portis potuit; intra portas concursu ex totis castris ad primum clamorem et tumultum facto atrox proelium oritur; [10] diuque tenuisset, ni cruenta scuta Romanorum visa indicium alterius cladis Poenis atque inde pavorem iniecissent. [11] Hic terror in fugam avertit omnis, effusique qua iter est, nisi quos caedes oppressit, exuuntur castris. Ita nocte ac die bina castra hostium expugnata ductu L. Marcii. [12] Ad triginta septem milia hostium caesa auctor est Claudius, qui annales Acilianos ex Graeco in Latinum sermonem vertit, captos ad mille octingentos triginta, praedam ingentem partam; [13] in ea fuisse clipeum argenteum pondo centum triginta septem cum imagine Barcini Hasdrubalis. [14] Valerius Antias una castra Magonis capta tradit, septem milia caesa hostium; altero proelio eruptione pugnatum cum Hasdrubale, decem milia occisa, quattuor milia trecentos triginta captos. [15] Piso quinque milia hominum, cum Mago cedentis nostros effuse sequeretur, caesa ex insidiis scribit. [16] Apud omnis magnum nomen Marcii ducis est; et verae gloriae eius etiam miracula addunt, flammam ei contionanti fusam e capite sine ipsius sensu cum magno pavore circumstantium militum; [17] monimentumque victoriae eius de Poenis usque ad incensum Capitolium fuisse in templo clipeum, Marcium appellatum, cum imagine Hasdrubalis. [18] Quietae deinde aliquamdiu in Hispania res fuere, utrisque post tantas in vicem acceptas inlatasque clades cunctantibus periculum summae rerum facere.


  • 135. . .
  • 136,   I . . . 23 ( ) (387 . . .) ( 7872 . . .). . : XXXV, 14, 5.
  • 137   , - (. , III, 115). 184 . . . 155 . . .   .
  • 138   ; 75 ( ) , . .: XXX, 19, 11. (35 ).
  • 139 (   133 . . .)  , II . . . ( ). , (, 106) , . (. , II, 140), .
  • 140 ( , XXXV, 14), 84 . . .
  • 1327002062 1327002063 1327002066 1364002540 1364002541 1364002600