|  |



XXVI, . 43

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

43. (1) , , , , . :   . (2) , , , ; , : (3) , , , : , , . , , , . (4)   , . (5)   , ; , . (6) ,   , : , . (7) , , , , . (8) , , ,   . ; ; (9) <>194.

43. Cetera quae munienda erant cum perfecisset, naves etiam in portu, velut maritimam quoque ostentans obsidionem, instruxit; circumvectusque classem cum monuisset praefectos navium ut vigilias nocturnas intenti servarent, omnia ubique primo obsessum hostem conari, [2] regressus in castra, ut consilii sui rationem, quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum orsus esset, militibus ostenderet et spem potiundae cohortando faceret, contione advocata ita disseruit: [3] Ad urbem unam oppugnandam si quis vos adductos credit, is magis operis vestri quam emolumenti rationem exactam, milites, habet. Oppugnabitis enim vere moenia unius urbis, sed in una urbe universam ceperitis Hispaniam. [4] Hic sunt obsides omnium nobilium regum populorumque; qui simul in potestate vestra erunt, extemplo omnia quae nunc sub Carthaginiensibus sunt in dicionem tradent; [5] hic pecunia omnis hostium, sine qua neque illi gerere bellum possunt, quippe qui mercennarios exercitus alant, et quae nobis maximo usui ad conciliandos animos barbarorum erit; [6] hic tormenta, arma, omnis apparatus belli est, qui simul et vos instruet et hostis nudabit. [7] Potiemur praeterea cum pulcherrima opulentissimaque urbe, tum opportunissima portu egregio unde terra marique quae belli usus poscunt suppeditentur. Quae cum magna ipsi habebimus, tum dempserimus hostibus multo maiora. [8] Haec illis arx, hoc horreum, aerarium, armamentarium, hoc omnium rerum receptaculum est; huc rectus ex Africa cursus est; haec una inter Pyrenaeum et Gadis statio; hinc omni Hispaniae imminet Africa . . .


  • 194 , , , . .: , X, 11, 6 .
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002644 1364002645 1364002646