|  |



XXVII, . 32

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

.304 32. (1) , ,   , : , , . (2) , , , 149a. (3) , . (4) , ( ) , , , , . (5) , , ,   ; , . (6) ; , , . ; , ; , , .

(7) .   150,  , , , . (8) , ; . (9) ( , ), : - , , , 151, 152 153. (10) - , , (11) , 154 .

32. Primum diem quo fines hostium ingressi sunt populando absumpserunt; postero die acie instructa ad urbem accesserunt praemissis equitibus qui obequitando portis promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum. [2] Ignorabant Sulpicium cum quindecim navibus ab Naupacto Cyllenen traiecisse et expositis in terram quattuor milibus armatorum silentio noctis, ne conspici agmen posset, intrasse Elim. [3] Itaque inprovisa res ingentem iniecit terrorem, postquam inter Aetolos Eleosque Romana signa atque arma cognovere. [4] Et primo recipere suos voluerat rex; deinde contracto iam inter Aetolos et Tralles Illyriorum id est genus certamine cum urgeri videret suos, et ipse rex cum equitatu in cohortem Romanam incurrit. [5] Ibi equus pilo traiectus cum prolapsum super caput regem effudisset, atrox pugna utrimque accensa est, et ab Romanis impetu in regem facto et protegentibus regiis. [6] Insignis et ipsius pugna fuit, cum pedes inter equites coactus esset proelium inire. Dein cum iam impar certamen esset, caderentque circa eum multi et volnerarentur, raptus ab suis atque alteri equo iniectus fugit. [7] Eo die castra quinque milia passuum ab urbe Eleorum posuit. Postero die ad propinquum Eleorum castellum Pyrgum vocant copias omnes eduxit, quo agrestium multitudinem cum pecoribus metu populationum compulsam audierat. [8] Eam inconditam inermemque multitudinem primo statim terrore adveniens cepit; compensaveratque ea praeda quod ignominiae ad Elim acceptum fuerat. [9] Dividenti praedam captivosque fuere autem quattuor milia hominum, pecorum omnis generis ad viginti milia nuntius ex Macedonia venit Aëropum quendam corrupto arcis praesidiique praefecto Lychnidum cepisse, tenere et Dassaretiorum quosdam vicos et Dardanos etiam concire. [10] Omisso igitur Achaico atque Aetolico bello, relictis tamen duobus milibus et quingentis omnis generis armatorum cum Menippo et Polyphanta ducibus ad praesidium sociorum, [11] profectus ab Dymis per Achaiam Boeotiamque et Euboeam decumis castris Demetriadem in Thessaliam pervenit.


  • 149a 2223  . , .
  • 150. . .
  • 151 ()  - (. ).
  • 152 , .
  • 153. . 125  . XXVI.
  • 154 . 293 . . . . .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364002733 1364002734 1364002735

    , .