|  |



XXVII, . 34

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

34. (1) , :   . (2) , , , , : (3) . , 161. (4) , , . (5) ; , , ; , , . (6) , , , , (7) , , . , 162, . (8) , ,  . , , : , . (9) , : , ; (10) .306 , , , , .

(11) , (12) , , , : , , , , , . (13) , , ? , , , ?

(14) 163, : , , . (15) .

34. Cum circumspicerent patres quosnam consules facerent, longe ante alios eminebat C. Claudius Nero. [2] Ei conlega quaerebatur; et virum quidem eum egregium ducebant, sed promptiorem acrioremque quam tempora belli postularent aut hostis Hannibal; [3] temperandum acre ingenium eius moderato et prudenti viro adiuncto conlega censebant. M. Livius erat, multis ante annis ex consulatu populi iudicio damnatus, [4] quam ignominiam adeo aegre tulerat ut rus migrarit et per multos annos et urbe et omni coetu careret hominum. [5] Octavo ferme post damnationem anno M. Claudius Marcellus et M. Valerius Laevinus consules redduxerant eum in urbem; sed erat veste obsoleta capilloque et barba promissa, prae se ferens in voltu habituque insignem memoriam ignominiae acceptae. [6] L. Veturius et P. Licinius censores eum tonderi et squalorem deponere et in senatum venire fungique aliis publicis muneribus coegerunt. [7] Sed tum quoque aut verbo adsentiebatur aut pedibus in sententiam ibat, donec cognati hominis eum causa M. Livii Macati, cum fama eius ageretur, stantem coegit in senatu sententiam dicere. [8] Tunc ex tanto intervallo auditus convertit ora hominum in se, causamque sermonibus praebuit, indigno iniuriam a populo factam, magnoque id damno fuisse quod tam gravi bello nec opera nec consilio talis viri usa res publica esset: [9] C. Neroni neque Q. Fabium neque M. Valerium Laevinum dari conlegam posse, quia duos patricios creari non liceret; [10] eandem causam in T. Manlio esse, praeterquam quod recusasset delatum consulatum recusaturusque esset; egregium par consulum fore, si M. Livium C. Claudio conlegam adiunxissent. [11] Nec populus mentionem eius rei ortam a patribus est aspernatus. [12] Unus eam rem in civitate is cui deferebatur honos abnuebat, levitatem civitatis accusans: sordidati rei non miseritos candidam togam invito offerre; eodem honores poenasque congeri. [13] Si virum bonum ducerent, quid ita pro malo ac noxio damnassent? Si noxium comperissent, quid ita male credito priore consulatu alterum crederent? [14] Haec taliaque arguentem et querentem castigabant patres, et M. Furium memorantes revocatum de exsilio patriam pulsam sede sua restituisse ut parentium saevitiam, sic patriae patiendo ac ferendo leniendam esse [15] adnisi omnes cum C. Claudio M. Livium consulem fecerunt.

1327002002 1327002004 1327002006 1364002735 1364002736 1364002737