|  |



XXVII, . 33

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

33. (1) : , , ; , 155 156; , . (2) 157 , . (3) - ; ; . (4) 158 . (5) 159. .

.305 (6) . ; , ,   . (7) : , , . , . (8) : [217 .] 160. . (9) , ,   , . (10) ; (11) , , , (12) , , , .

33. Ibi alii maiorem adferentes tumultum nuntii occurrunt: Dardanos in Macedoniam effusos Orestidem iam tenere ac descendisse in Argestaeum campum, famamque inter barbaros celebrem esse Philippum occisum. [2] Expeditione ea qua cum populatoribus agri ad Sicyonem pugnavit in arborem inlatus impetu equi ad eminentem ramum cornu alterum galeae praefregit; [3] id inventum ab Aetolo quodam perlatumque in Aetoliam ad Scerdilaedum, cui notum erat insigne galeae, famam interfecti regis volgavit. [4] Post profectionem ex Achaia regis Sulpicius Aeginam classe profectus cum Attalo sese coniunxit. [5] Achaei cum Aetolis Eleisque haud procul Messene prosperam pugnam fecerunt. Attalus rex et P. Sulpicius Aeginae hibernarunt.

[6] Exitu huius anni T. Quinctius consul, dictatore comitiorum ludorumque faciendorum causa dicto T. Manlio Torquato, ex volnere moritur; alii Tarenti, alii in Campania mortuum tradunt. [7] Ita, quod nullo ante bello acciderat, duo consules sine memorando proelio interfecti velut orbam rem publicam reliquerant. Dictator Manlius magistrum equitum C. Servilium tum aedilis curulis erat dixit. [8] Senatus quo die primum est habitus ludos magnos facere dictatorem iussit, quos M. Aemilius praetor urbanus C. Flaminio, Cn. Servilio consulibus fecerat et in quinquennium voverat. Tum dictator et fecit ludos et in insequens lustrum vovit. [9] Ceterum cum duo consulares exercitus tam prope hostem sine ducibus essent, omnibus aliis omissis una praecipua cura patres populumque incessit consules primo quoque tempore creandi, et ut eos crearent potissimum quorum virtus satis tuta a fraude Punica esset: [10] cum toto eo bello damnosa praepropera ac fervida ingenia imperatorum fuissent, tum eo ipso anno consules nimia cupiditate conserendi cum hoste manum in necopinatam fraudem lapsos esse; [11] ceterum deos immortales, miseritos nominis Romani, pepercisse innoxiis exercitibus, temeritatem consulum ipsorum capitibus damnasse.


  • 155  ( )  . (. ) .
  • 156 -   .
  • 157. , . 31, 1 .
  • 158. , . 32, 1.
  • 159  , - .
  • 160.: XXII, 9, 1011; 10, 7. .
  • 1260010205 1327002026 1327002055 1364002734 1364002735 1364002736