|  |



XXVII, . 43

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

43. (1) ; , , . (2) , , , , . (3) , : . (4) , ; (5) .

196; ; . (6) : ,   , , . (7) - , , , , . (8) , , : , 197, (9) , , 198 . (10) . , , , 199, .314 , , , , . (11)     ; , . (12) , 200.

, , ; .

43. Inter haec ab Hasdrubale, postquam a Placentiae obsidione abscessit, quattuor Galli equites, duo Numidae cum litteris missi ad Hannibalem, cum per medios hostes totam ferme longitudinem Italiae emensi essent, [2] dum Metapontum cedentem Hannibalem sequuntur, incertis itineribus Tarentum delati, a vagis per agros pabulatoribus Romanis ad Q. Claudium propraetorem deducuntur. [3] Eum primo incertis inplicantes responsis, ut metus tormentorum admotus fateri vera coegit, edocuerunt litteras se ab Hasdrubale ad Hannibalem ferre. [4] Cum iis litteris, sicut erant, signatis L. Verginio tribuno militum ducendi ad Claudium consulem traduntur; [5] duae simul turmae Samnitium praesidii causa missae. Qui ubi ad consulem pervenerunt, litteraeque lectae per interpretem sunt, et ex captivis percunctatio facta, [6] tum Claudius non id tempus esse rei publicae ratus quo consiliis ordinariis provinciae suae quisque finibus per exercitus suos cum hoste destinato ab senatu bellum gereret [7] audendum ac novandum aliquid inprovisum, inopinatum, quod coeptum non minorem apud cives quam hostes terrorem faceret, perpetratum in magnam laetitiam ex magno metu verteret [8] litteris Hasdrubalis Romam ad senatum missis simul et ipse patres conscriptos, quid pararet, edocet: ut, cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat, [9] legionem a Capua Romam arcessant, dilectum Romae habeant, exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant. [10] Haec senatu scripta. Praemissi item per agrum Larinatem Marrucinum Frentanum Praetutianum, qua exercitum ducturus erat, ut omnes ex agris urbibusque commeatus paratos militi ad vescendum in viam deferrent, equos iumentaque alia producerent, ut vehiculorum fessis copia esset. [11] Ipse de toto exercitu civium sociorumque quod roboris erat delegit, sex milia peditum, mille equites; pronuntiat occupare se in Lucanis proximam urbem Punicumque in ea praesidium velle; ut ad iter parati omnes essent. [12] Profectus nocte flexit in Picenum. Et consul quidem quantis maximis itineribus poterat ad conlegam ducebat, relicto Q. Catio legato qui castris praeesset.


  • 196 .
  • 197 , (.: , V, 227). .
  • 198  8485  . ( ) (,   . , . 50, 6 . 218).
  • 199, , , .
  • 200, (. , . 47, 4, . 207), 375 .
  • 1327002004 1327002016 1327002038 1364002744 1364002745 1364002746