|  |



XXVIII, . 21

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

21. (1) , , , , . (2) , 79: , . (3) , .   , ; (4) ; . (5) , , : , . (6) , , , , , . (7) ;   .

(8) , , ; , , . (9) ,   ; , . ; , . (10) , , . , .

21. Marcius inde in barbaros, si qui nondum perdomiti erant, sub ius dicionemque redigendos missus. Scipio Carthaginem ad vota solvenda deis munusque gladiatorium, quod mortis causa patris patruique paraverat, edendum rediit. [2] Gladiatorum spectaculum fuit non ex eo genere hominum ex quo lanistis comparare mos est, servorum de catasta ac liberorum qui venalem sanguinem habent: voluntaria omnis et gratuita opera pugnantium fuit. [3] Nam alii missi ab regulis sunt ad specimen insitae genti virtutis ostendendum, [4] alii ipsi professi se pugnaturos in gratiam ducis, alios aemulatio et certamen, ut provocarent provocative haud abnuerent traxit; [5] quidam quas disceptando controversias finire nequierant aut noluerant, pacto inter se ut victorem res sequeretur, ferro decreverunt. [6] Neque obscuri generis homines sed clari inlustresque, Corbis et Orsua, patrueles fratres, de principatu civitatis quam Ibem vocabant ambigentes, ferro se certaturos professi sunt. [7] Corbis maior erat aetate; Orsuae pater princeps proxime fuerat, a fratre maiore post mortem eius principatu accepto. [8] Cum verbis disceptare Scipio vellet ac sedare iras, negatum id ambo dicere cognatis communibus, nec alium deorum hominumve quam Martem se iudicem habituros esse. [9] Robore maior, minor flore aetatis ferox, mortem in certamine quam ut alter alterius imperio subiceretur praeoptantes, cum dirimi ab tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui praebuere documentumque quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset. [10] Maior usu armorum et astu facile stolidas vires minoris superavit. Huic gladiatorum spectaculo ludi funebres additi pro copia provinciali et castrensi apparatu.


  • 79 .
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364002822 1364002823 1364002824