|  |



XXVIII, . 22

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

22. (1) : ( 80), . (2) 81 ,   ,  - . (3) , , ,   ; , , . (4) ; , , .

(5) ; , , .341 , , , -: (6) , , , ; (7) : , , , . (8) , , - , , , , , (9) , , , , , . (10)   , , , . (11) , .

. (12) , , ; , . (13) , ; , , . ; , , , . (14) : ; : , . (15) , , , , , , ( ), , , .

22. Res interim nihilo minus ab legatis gerebantur. Marcius superato Baete amni, quem incolae Certim appellant, duas opulentas civitates sine certamine in deditionem accepit. [2] Astapa urbs erat, Carthaginiensium semper partis; neque id tam dignum ira erat quam quod extra necessitates belli praecipuum in Romanos gerebant odium. [3] Nec urbem aut situ aut munimento tutam habebant quae ferociores iis animos faceret; sed ingenia incolarum latrocinio laeta ut excursiones in finitimum agrum sociorum populi Romani facerent impulerant et vagos milites Romanos lixasque et mercatores exciperent. [4] Magnum etiam comitatum, quia paucis parum tutum fuerat, transgredientem fines positis insidiis circumventum iniquo loco interfecerant. [5] Ad hanc urbem oppugnandam cum admotus exercitus esset, oppidani conscientia scelerum, quia nec deditio tuta ad tam infestos videbatur, neque spes moenibus aut armis tuendae salutis erat, facinus in se ac suos foedum ac ferum consciscunt. [6] Locum in foro destinant quo pretiosissima rerum suarum congererent. Super eum cumulum coniuges ac liberos considere cum iussissent, ligna circa exstruunt fascesque virgultorum coniciunt. [7] Quinquaginta deinde armatis iuvenibus praecipiunt ut, donec incertus eventus pugnae esset, praesidium eo loco fortunarum suarum corporumque quae cariora fortunis essent servarent; [8] si rem inclinatam viderent atque in eo iam esse ut urbs caperetur, scirent omnes quos euntes in proelium cernerent mortem in ipsa pugna obituros; [9] illos se per deos superos inferosque orare ut memores libertatis, quae illo die aut morte honesta aut servitute infami finienda esset, nihil relinquerent in quod saevire iratus hostis posset. [10] Ferrum ignemque in manibus esse; amicae ac fideles potius ea quae peritura forent absumerent manus quam insultarent superbo ludibrio hostes. [11] His adhortationibus exsecratio dira adiecta, si quem a proposito spes mollitiave animi flexisset.

Inde concitato agmine patentibus portis ingenti cum tumultu erumpunt. [12] Neque erat ulla satis firma statio opposita, quia nihil minus quam ut egredi obsessi moenibus auderent timeri poterat. Perpaucae equitum turmae levisque armatura repente e castris ad id ipsum emissa occurrit. [13] Acrior impetu atque animis quam compositior ullo ordine pugna fuit. Itaque pulsus eques qui primus se hosti obtulerat terrorem intulit levi armaturae; pugnatumque sub ipso vallo foret, ni robur legionum perexiguo ad instruendum dato tempore aciem direxisset. [14] Ibi quoque trepidatum parumper circa signa est, cum caeci furore in volnera ac ferrum vecordi audacia ruerent; dein vetus miles, adversus temerarios impetus pertinax, caede primorum insequentes suppressit. [15] Conatus paulo post ultro inferre pedem, ut neminem cedere atque obstinatos mori in vestigio quemque suo vidit, patefacta acie, quod ut facere posset multitudo armatorum facile suppeditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes occidit.


  • 80 (156, 9), .
  • 81 ( , III, 12) , .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364002823 1364002824 1364002825