|  |



XXVIII, . 24

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

24. (1) ; ( , , - )  , . (2) , , , . (3) , . , , . (4) 82, ,     83, .

(5)     84. , , . (6) , . , , ; , , , . (7) : , ? , ? (8) , ; , ; , . (9) , ,   . (10) - , : , , , .343 , , , . (11) , , , .

(12) , ; , , (13) , . , . (14) , , : ; , , ,   . (15) , , , , . (16) , , ,   , , .

24. Scipio ipse gravi morbo implicitus, graviore tamen fama, cum ad id quisque quod audierat insita hominibus libidine alendi de industria rumores adiceret aliquid, provinciam omnem ac maxime longinqua eius turbavit; [2] apparuitque quantam excitatura molem vera fuisset clades, cum vanus rumor tantas procellas excivisset. Non socii in fide, non exercitus in officio mansit. [3] Mandonius et Indibilis, quibus, quia regnum sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus destinarant animis, nihil pro spe contigerat, [4] concitatis popularibus Lacetani autem erant et iuventute Celtiberorum excita agrum Suessetanum Sedetanumque sociorum populi Romani hostiliter depopulati sunt.

[5] Civilis alius furor in castris ad Sucronem ortus. Octo ibi milia militum erant, praesidium gentibus quae cis Hiberum incolunt inpositum. [6] Motae autem eorum mentes sunt non tum primum cum de vita imperatoris dubii rumores allati sunt, sed iam ante licentia ex diutino, ut fit, otio conlecta, et non nihil quod in hostico laxius rapto suetis vivere artiores in pace res erant. [7] Ac primo sermones tantum occulti serebantur: si bellum in provincia esset, quid sese inter pacatos facere? si debellatum iam et confecta provincia esset, cur in Italiam non revehi? [8] Flagitatum quoque stipendium procacius quam ex more et modestia militari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes vigilias tribunos iacta, et noctu quidam praedatum in agrum circa pacatum ierant; postremo interdiu ac propalam sine commeatu ab signis abibant. [9] Omnia libidine ac licentia militum, nihil instituto ac disciplina militiae aut imperio eorum qui praeerant gerebatur. [10] Forma tamen Romanorum castrorum constabat una ea re quod tribunos, ex contagione furoris haud expertes seditionis defectionisque rati fore, et iura reddere in principiis sinebant et signum ab eis petebant et in stationes ac vigilias ordine ibant; [11] et ut vim imperii abstulerant, ita speciem dicto parentium ultro ipsi imperantes servabant.

[12] Erupit deinde seditio, postquam reprehendere atque inprobare tribunos ea quae fierent et conari obviam ire et propalam abnuere furoris eorum se futuros socios senserunt. [13] Fugatis itaque e principiis ac post paulo e castris tribunis, ad principes seditionis, gregarios milites, C. Albium Calenum et C. Atrium Umbrum, delatum omnium consensu imperium est. [14] Qui nequaquam tribuniciis contenti ornamentis, insignia etiam summi imperii, fasces securesque, attrectare ausi; neque eis venit in mentem suis tergis suis cervicibus virgas illas securesque imminere quas ad metum aliorum praeferrent. [15] Mors Scipionis falso credita obcaecabat animos, sub cuius volgatam mox famam non dubitabant totam Hispaniam arsuram bello; [16] in eo tumultu et sociis pecunias imperari et diripi propinquas urbes posse; et turbatis rebus, cum omnia omnes auderent, minus insignia fore quae ipsi fecissent.


  • 82 , , , , (XXVII, 17, 1617; 19, 7). , - (   . ), . . 84 221  . XXI.
  • 83 . . , 31, 7; XXIX, 1, 26. : XXV, 34, 6 (   ).
  • 84  (. . ). .: . , 110, 512; . , 19; , 19.
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002825 1364002826 1364002827