|  |



XXVIII, . 34

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

34. (1) , . (2) , . , , .

(3) ,   . (4) , , , : - .352 , . (5) , , , : , , , , 103; , , . (6) , , , , .

(7) : , , , , , , . (8) , , ,     , ; (9)   , , . (10) , ; , . , , : . (11) , , ; (12) , , , , , .

34. Castra eodem die Hispanorum, praeter ceteram praedam, cum tribus ferme milibus hominum capiuntur. [2] Romani sociique ad mille et ducenti eo proelio ceciderunt; volnerata amplius tria milia hominum. Minus cruenta victoria fuisset, si patentiore campo et ad fugam capessendam facili foret pugnatum.

[3] Indibilis abiectis belli consiliis nihil tutius in adflictis rebus experta fide et clementia Scipionis ratus, Mandonium fratrem ad eum mittit; [4] qui advolutus genibus fatalem rabiem temporis eius accusat, cum velut contagione quadam pestifera non Ilergetes modo et Lacetani, sed castra quoque Romana insanierint. [5] Suam quidem et fratris et reliquorum popularium eam condicionem esse ut aut, si ita videatur, reddant spiritum P. Scipioni ab eodem illo acceptum, aut servati bis uni debitam vitam pro eo in perpetuum devoveant. [6] Antea in causa sua fiduciam sibi fuisse nondum experta clementia eius; nunc contra nullam in causa, omnem in misericordia victoris spem positam habere.

[7] Mos vetustus erat Romanis, cum quo nec foedere nec aequis legibus iungeretur amicitia, non prius imperio in eum tamquam pacatum uti quam omnia divina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma adempta, praesidia urbibus imposita forent. [8] Scipio multis invectus in praesentem Mandonium absentemque Indibilem verbis, illos quidem merito perisse ipsorum maleficio ait, victuros suo atque populi Romani beneficio. [9] Ceterum se neque arma iis adempturum neque obsides imperaturum quippe ea pignera timentium rebellionem esse; se libera arma relinquere, solutos animos [10] neque se in obsides innoxios, sed in ipsos, si defecerint, saeviturum, nec ab inermi, sed ab armato hoste poenas expetiturum. Utramque fortunam expertis permittere sese utrum propitios an iratos habere Romanos mallent. [11] Ita dimissus Mandonius pecunia tantummodo imperata ex qua stipendium militi praestari posset. [12] Ipse Marcio in ulteriorem Hispaniam praemisso, Silano Tarraconem remisso paucos moratus dies, dum imperatam pecuniam Ilergetes pernumerarent, cum expeditis Marcium iam adpropinquantem Oceano adsequitur.


  • 103 (   .: XXVII, 17, 14 .) , .
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364002835 1364002836 1364002837