|  |



XXVIII, . 37

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

37. (1) , ; , ( ), : (2) , , ? , , , , . 111 ( ) . (3) 112, , ; . (4) , .   113. (5) : , , 114; , : . (6) , , , .   , ; . (7) , (8) : , . (9) , , , ; ; ; . (10) , , .

37. Mago cum Gades repetisset, exclusus inde, ad Cimbios haud procul a Gadibus is locus abest classe adpulsa, mittendis legatis querendoque quod portae sibi socio atque amico clausae forent, [2] purgantibus iis multitudinis concursu factum, infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus naves militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque verberibus cruci adfigi iussit. [3] Inde navibus ad Pityusam insulam centum milia ferme a continenti Poeni tum eam incolebant traiecit. [4] Itaque classis bona cum pace accepta est, nec commeatus modo benigne praebiti, sed in supplementum classis iuventus armaque data. Quorum fiducia Poenus in Baliares insulas quinquaginta inde milia absunt tramisit.

[5] Duae sunt Baliares insulae, maior altera atque opulentior armis virisque; et portum habet, ubi commode hibernaturum se et iam extremum autumni erat credebat. [6] Ceterum haud secus quam si Romani eam insulam incolerent hostiliter classi occursum est. Fundis ut nunc plurimum, ita tum solo eo telo utebantur, nec quisquam alterius gentis unus tantum ea arte quantum inter alios omnes Baliares excellunt. [7] Itaque tanta vis lapidum creberrimae grandinis modo in propinquantem iam terrae classem effusa est ut intrare portum non ausi averterent in altum naves. [8] In minorem inde Baliarium insulam traiecerunt, fertilem agro, viris armis haud aeque validam. [9] Itaque egressi navibus super portum loco munito castra locant; ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naves subduxerunt. [10] Post Magonis ab Oceani ora discessum Gaditani Romanis deduntur.


  • 111 (. )  . ( ).
  • 112 (. )  . . . 115  . XXII; III, 167.
  • 113. . 75 .
  • 114, (armis virisque)  ( ,  12) , , : arma virumque cano ( ) .   , ( ,   arma ), . 19 . . ., , . XXVIII . , , , , , (. , . 132).
  • 1364002336 1260010315 1327008035 1364002838 1364002839 1364002840