|  |



XXVIII, . 35

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

35. (1) , , : ; . (2) , , , 104 , , - , . (3) : . (4) , , . , ; . (5) , , ; , ; (6) .353 : , ;   . (7) ; .

(8) , 105, , , . (9) , ; (10) , , , , ; , , . (11) , , . (12) : ,   , , . , ; (13) , , .

35. Incohata res iam ante de Masinissa aliis atque aliis de causis dilata erat, quod Numida cum ipso utique congredi Scipione volebat atque eius dextra fidem sancire; ea tum itineris tam longi ac tam devii causa Scipioni fuit. [2] Masinissa cum Gadibus esset, certior adventare eum a Marcio factus, causando corrumpi equos inclusos in insula penuriamque omnium rerum et facere ceteris et ipsos sentire, ad hoc equitem marcescere desidia, [3] Magonem perpulit ut se traicere in continentem ad depopulandos proximos Hispaniae agros pateretur. [4] Transgressus tres principes Numidarum praemittit ad tempus locumque conloquio statuendum. Duos pro obsidibus retineri ab Scipione iubet; remisso tertio qui quo iussus erat adduceret Masinissam, cum paucis in conloquium venerunt. [5] Ceperat iam ante Numidam ex fama rerum gestarum admiratio viri, substitueratque animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam; [6] ceterum maior praesentis veneratio cepit, et, praeterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris, [7] et aetas erat in medio virium robore, quod plenius nitidiusque ex morbo velut renovatus flos iuventae faciebat.

[8] Prope attonitus ipso congressu Numida gratias de fratris filio remisso agit. Ex eo tempore adfirmat eam se quaesisse occasionem quam tandem oblatam deum immortalium beneficio non omiserit. [9] Cupere se illi populoque Romano operam navare ita ut nemo unus externus magis enixe adiuverit rem Romanam. [10] Id se, etiamsi iam pridem vellet, minus praestare in Hispania, aliena atque ignota terra, potuisse; in qua autem genitus educatusque in spem paterni regni esset, facile praestaturum. [11] Si quidem eundem Scipionem ducem in Africam Romani mittant, satis sperare perbrevis aevi Carthaginem esse. [12] Laetus eum Scipio vidit audivitque, cum caput rerum in omni hostium equitatu Masinissam fuisse sciret, et ipse iuvenis specimen animi prae se ferret. Fide data acceptaque profectus retro Tarraconem est. [13] Masinissa permissu Romanorum, ne sine causa traiecisse in continentem videretur, populatus proximos agros Gades rediit.


  • 104. . 102.
  • 105. . .: XXVII, 19, 812, , , .
  • 1364000418 1364000718 1364000721 1364002836 1364002837 1364002838