|  |



XXX, . 35

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

35. (1) , . . (2) ; . (3) .430 , ; . .

(4) , , ; , , . (5) , , : (6) , , ; (7) , , , , , ; (8) , ; (9)   : , , , ; ,   , . (10) . , , , . (11) , , .   , .

35. In tempore Laelius ac Masinissa pulsos per aliquantum spatii secuti equites, revertentes in aversam hostium aciem incurrere. Is demum equitum impetus perculit hostem. [2] Multi circumventi in acie caesi; multi per patentem circa campum fuga sparsi tenente omnia equitatu passim interierunt. [3] Carthaginiensium sociorumque caesa eo die supra viginti milia; par ferme numerus captus cum signis militaribus centum triginta duobus, elephantis undecim; victores ad mille et quingenti cecidere.

[4] Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus Hadrumetum perfugit, omnia et ante aciem et in proelio, priusquam excederet pugna, expertus, [5] et confessione etiam Scipionis omniumque peritorum militiae illam laudem adeptus, singulari arte aciem eo die instruxisse: [6] elephantos in prima fronte, quorum fortuitus impetus atque intolerabilis vis signa sequi et servare ordines, in quo plurimum spei ponerent, Romanos prohiberent; [7] deinde auxiliares ante Carthaginiensium aciem, ne homines mixti ex conluvione omnium gentium, quos non fides teneret, sed merces, [8] liberum receptum fugae haberent, simul primum ardorem atque impetum hostium excipientes fatigarent ac, si nihil aliud, volneribus suis ferrum hostile hebetarent; [9] tum, ubi omnis spes esset, milites Carthaginienses Afrosque, ut, omnibus rebus aliis pares, eo quod integri cum fessis ac sauciis pugnarent superiores essent; Italicos intervallo quoque diremptos, incertos socii an hostes essent, in postremam aciem summotos. [10] Hoc edito velut ultimo virtutis opere, Hannibal cum Hadrumetum refugisset, accitusque inde Carthaginem sexto ac tricesimo post anno quam puer inde profectus erat redisset, [11] fassus in curia est non proelio modo se sed bello victum, nec spem salutis alibi quam in pace impetranda esse.

1364002336 1364002926 1260010315 1364003036 1364003037 1364003038