|  |



XXX, . 38

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

38. (1) , , , , , , . (2) ; ; (3) , , , , , , . (4) , , 107. (5) , , , .

(6) , , ; , ; , , , , . (7) , [1] : , .

(8) , , : ; ; (9) , , .433 , ; ; , , ; . (10) : , , , 108. (11) ; , , , , , . (12)   , , .

38. Postquam redierunt ad Scipionem legati, quae publica in navibus fuerant ex publicis descripta rationibus quaestores, quae privata profiteri domini iussi; [2] pro ea summa pecuniae viginti quinque milia pondo argenti praesentia exacta; indutiaeque Carthaginiensibus datae in tres menses. [3] Additum ne per indutiarum tempus alio usquam quam Romam mitterent legatos, et quicumque legati Carthaginem venissent, ne ante dimitterent eos quam Romanum imperatorem qui et quae petentes venissent certiorem facerent. [4] Cum legatis Carthaginiensibus Romam missi L. Veturius Philo et M. Marcius Ralla et L. Scipio imperatoris frater. [5] Per eos dies commeatus ex Sicilia Sardiniaque tantam vilitatem annonae effecerunt ut pro vectura frumentum nautis mercator relinqueret.

[6] Romae ad nuntium primum rebellionis Carthaginiensium trepidatum fuerat, iussusque erat Ti. Claudius mature classem in Siciliam ducere atque inde in Africam traicere, et alter consul M. Servilius ad urbem morari, donec quo statu res in Africa essent sciretur. [7] Segniter omnia in comparanda deducendaque classe ab Ti. Claudio consule facta erant, quod patres de pace P. Scipionis potius arbitrium esse quibus legibus daretur quam consulis censuerant. [8] Prodigia quoque nuntiata sub ipsam famam rebellionis terrorem adtulerant: Cumis solis orbis minui visus et pluit lapideo imbri, et in Veliterno agro terra ingentibus cavernis consedit, arboresque in profundum haustae; [9] Ariciae forum et circa tabernae, Frusinone murus aliquot locis et porta de caelo tacta; et in Palatio lapidibus pluit. Id prodigium more patrio novemdiali sacro, cetera hostiis maioribus expiata. [10] Inter quae etiam aquarum insolita magnitudo in religionem versa; nam ita abundavit Tiberis ut ludi Apollinares circo inundato extra portam Collinam ad aedem Erycinae Veneris parati sint. [11] Ceterum ludorum ipso die subita serenitate orta pompa duci coepta ad portam Collinam revocata deductaque in circum est cum decessisse inde aquam nuntiatum esset; [12] laetitiamque populo et ludis celebritatem addidit sedes sua sollemni spectaculo reddita.


  • 107 206 . . . (XXVIII, 10, 2);   204 . . . (XXIX, 13, 2); ( ) 190 . . . (XXXVII, 1).
  • 108 (.: XXII, 9, 10) ( , ) 181 . . . (.: X, 34, 4; , VI, 272). , .


  • [1] . 1991 2002 .  ,   Ti. Claudio. . (. . ).
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003039 1364003040 1364003041

    , .