|  |



XLV, . 29

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

29. (1) , ( )   . , . (2) , , , , ; , , , ,   , , . (3) , , - , .     -.

(4) , , , ; , 100. (5) , :   101, (6) , , ( , ),       , ; (7)   ( ) ; (8)   , , ( ); (9)   , ,   . , .543 :   ,   ,   ,   . , , .

(10) , - . (11) ,   . , . . (12) : - ,  : , . (13) , , , . (14) . , ( , ), .

29. Ipse, ubi dies venit quo adesse Amphipoli denos principes civitatium iusserat litterasque omnis, quae ubique depositae essent, et pecuniam regiam conferri, cum decem legatis circumfusa omni multitudine Macedonum in tribunali consedit. [2] Adsuetis regio imperio tamen novi imperii formam terribilem praebuit tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta omnia oculis auribusque quae vel socios, nedum hostis victos, terrere possent. [3] Silentio per praeconem facto Paulus Latine, quae senatui, quae sibi ex consilii sententia visa essent, pronuntiavit. Ea Cn. Octavius praetor nam et ipse aderat interpretata sermone Graeco referebat.

[4] Omnium primum liberos esse iubere Macedonas, habentis urbes easdem agrosque, utentes legibus suis, annuos creantis magistratus; tributum dimidium eius, quod pependissent regibus, pendere populo Romano. [5] Deinde in quattuor regiones dividi Macedoniam: unam fore et primam partem quod agri inter Strymonem et Nessum sit amnem; [6] accessurum huic parti trans Nessum ad orientem versum, qua Perseus tenuisset, vicos, castella, oppida, praeter Aenum et Maroneam et Abdera; cis Strymonem autem vergentia ad occasum, Bisalticam omnem cum Heraclea, quam Sinticen appellant. [7] Secundam fore regionem, quam ab ortu Strymo amplecteretur amnis, praeter Sinticen Heracleam et Bisaltas, ab occasuque Axius terminaret fluvius, additis Paeonibus, qui prope Axium flumen ad regionem orientis colerent. [8] Tertia pars facta, quam Axius ab oriente, Peneus amnis ab occasu cingunt; ad septentrionem Bora mons obicitur; adiecta huic parti regio Paeonia, qua ab occasu praeter Axium amnem porrigitur; Edessa quoque et Beroea eodem concesserunt. [9] Quarta regio trans Boram montem, una parte confinis Illyrico, altera Epiro. Capita regionum, ubi concilia fierent, primae regionis Amphipolim, secundae Thessalonicen, tertiae Pellam, quartae Pelagoniam fecit. Eo concilia suae cuiusque regionis indici, pecuniam conferri, ibi magistratus creari iussit.

[10] Pronuntiavit deinde neque conubium neque commercium agrorum aedificiorumque inter se placere cuiquam extra fines regionis suae esse. [11] Metalla quoque auri atque argenti non exerceri, ferri et aeris permitti. Vectigal exercentibus dimidium eius impositum quod pependissent regi. Et sale invecto uti vetuit. [12] Dardanis repetentibus Paeoniam, quod et sua fuisset et continens esset finibus suis, omnibus dare libertatem pronuntiavit, qui sub regno Persei fuissent. [13] Post non impetratam Paeoniam salis commercium dedit; tertiae regioni imperavit, ut Stobos Paeoniae deveherent, pretiumque statuit. [14] Navalem materiam et ipsos caedere et alios pati vetuit. Regionibus, quae adfines barbaris essent excepta autem tertia omnes erant, permisit, ut praesidia armata in finibus extremis haberent.


  • 100 ( , 28, 3), , . . , (. . ).
  • 101 , : (. ), () (. ), (. ), ( , ), .
  • 1260010109 1260010112 1260010118 1364004530 1364004531 1364004532