|  |



XXXI, . 45

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.

45. (1) ; (2) , , , , , . (3) , , , . (4) , ; .38 , , , . (5) , . (6) , . , , , ; , , , , 147. (7) , , . , , - . (8) , , , , .

(9) , , , , . (10) , , 148; , , . (11) , , , - . (12) , , , . (13) - ,   , . (14) 149   , ; , , , , . (15) , , , : , , , ; , 150 . . (16) , .     , , .

45. Attalus Romanique, cum Piraeum primo ab Hermione petissent, [2] paucos ibi morati dies oneratique aeque immodicis ad honores sociorum atque in iram adversus hostem fuerant, Atheniensium decretis, navigant a Piraeo Andrum. [3] Et cum in portu quem Gaurion vocant constitissent, missis qui temptarent oppidanorum animos, si voluntate tradere urbem quam vim experiri mallent, [4] postquam praesidio regio arcem teneri nec se potestatis suae esse respondebant, expositis copiis apparatuque omni urbium oppugnandarum diversis partibus rex et legatus Romanus ad urbem subeunt. [5] Plus aliquanto Graecos Romana arma signaque non ante visa animique militum tam prompte succedentium muros terruere; [6] itaque fuga extemplo in arcem facta est, urbe hostes potiti. Et in arce cum biduum loci se magis quam armorum fiducia tenuissent, tertio die pacti ipsi praesidiumque, ut cum singulis vestimentis Delium Boeotiae transveherentur, urbem arcemque tradiderunt. [7] Ea ab Romanis regi Attalo concessa; praedam ornamentaque urbis ipsi avexerunt. Attalus, ne desertam haberet insulam, et Macedonum fere omnibus et quibusdam Andriorum ut manerent persuasit. [8] Postea et ab Delio, qui ex pacto travecti eo fuerant, promissis regis, cum desiderium quoque patriae facilius ad credendum inclinaret animos, revocati.

[9] Ab Andro Cythnum traiecerunt, ibi dies aliquot oppugnanda urbe nequiquam absumpti et, quia vix operae pretium erat, abscessere. [10] Ad Prasias continentis Atticae is locus est Issaeorum viginti lembi classi Romanorum adiuncti sunt. Ii missi ad populandos Carystiorum agros; cetera classis Geraestum, nobilem Euboeae portum, dum ab Carysto Issaei redirent, tenuit. [11] Inde omnes velis in altum datis mari medio praeter Scyrum insulam Icum pervenere. Ibi paucos dies saeviente Borea retenti, [12] ubi prima tranquillitas data est, Sciathum traiecere, vastatam urbem direptamque nuper a Philippo. [13] Per agros palati milites frumentum et si qua alia usui esse ad vescendum poterant ad naves rettulere; praedae nec erat quicquam, nec meruerant Graeci cur diriperentur. [14] Inde Cassandream petentes primo ad Mendaeum, maritimum civitatis eius vicum, tenuere. Inde cum superato promuntorio ad ipsa moenia urbis circumagere classem vellent, saeva coorta tempestate prope obruti fluctibus, dispersi, magna ex parte amissis armamentis in terram effugerunt. [15] Omen quoque ea maritima tempestas ad rem terra gerendam fuit. Nam conlectis in unum navibus expositisque copiis adgressi urbem, cum multis vulneribus repulsi et erat validum ibi regium praesidium irrito incepto regressi ad Canastraeum Pallenes traiecere. Inde superato Toronae promuntorio navigantes Acanthum petiere. [16] Ibi primo ager vastatus, deinde ipsa vi capta ac direpta. Nec ultra progressi iam enim et graves praeda naves habebant retro unde venerant Sciathum et ab Sciatho Euboeam repetunt.


  • 147  ( - ) ( ).
  • 148  .   - .   .   , , ( . , . 28, 6).
  • 149    , ( ),     ( ) ,     .
  • 150   ; - .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364003146 1364003147 1364003148