|  |



XXXI, . 46

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.

.39 46. (1) , , 151, . (2) 152, . (3) , , . (4) , , , , , , . (5) , , , . , .

(6) . , , , .     . (7) , , 153 , ; , , . (8) 154, , , , . (9) : , , . (10) , -: 155 , , , , , , . (11) , 156, , , , . , , , , . (12) , , ,   , , , 157; .40 , . (13)   , , . (14) ; , , , . (15) , , , , . (16) , , . , . ,   .

46. Ibi relicta classe decem navibus expeditis sinum Maliacum intravere ad colloquium cum Aetolis de ratione gerendi belli. [2] Pyrrhias Aetolus princeps legationis eius fuit, quae ad communicanda consilia Heracleam cum rege et cum Romano legato venit. [3] Petitum ex foedere ab Attalo est ut mille milites praestaret; tantum enim numerum bellum gerentibus adversus Philippum debebat. [4] Id negatum Aetolis, quod illi quoque gravati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore, Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque, abstrahere eum inde respectu rerum suarum potuissent. [5] Ita Aetoli cum spe magis, Romanis omnia pollicentibus, quam cum auxilio dimissi; Apustius cum Attalo ad classem redit.

[6] Inde agitari de Oreo oppugnando coeptum. Valida ea civitas et moenibus et, quia ante fuerat temptata, firmo erat praesidio. Coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum praefecto Agesimbroto viginti Rhodiae naves, tectae omnes. [7] Eam classem in stationem ad Zelasium miserunt Phthiotidis super Demetriadem promuntorium est peropportune obiectum ut, si quid inde moverent Macedonum naves, in praesidio essent. [8] Heraclides, praefectus regius, classem ibi tenebat, magis per occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta vi quicquam ausurus. [9] Oreum diversi Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a maritima arce, regii adversus vallem inter duas iacentem arces, qua et muro intersaepta urbs est. [10] Et ut loca diversa, sic dispari modo etiam oppugnabant: Romanus testudinibus et vineis et ariete admovendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela ingerentes et pondere ingenti saxa; faciebant et cuniculos et quidquid aliud priore oppugnatione expertum profuerat. [11] Ceterum non plures tantum Macedones quam ante tuebantur urbem arcesque, sed etiam praesentioribus animis, et castigationis regis in admissa culpa et simul minarum, simul promissorum in futurum memores. Itaque cum praeter spem tempus ibi traheretur, plusque in obsidione et in operibus quam in oppugnatione celeri spei esset, [12] interim et aliud agi posse ratus legatus, relictis quod satis videbatur ad opera perficienda, traicit in proxima continentis Larisamque non illam in Thessalia nobilem urbem, sed alteram quam Cremasten vocant subito adventu praeter arcem cepit. [13] Attalus quoque Pteleon nihil minus quam tale quicquam in alterius oppugnatione urbis timentibus oppressit. [14] Et iam cum opera in effectu erant circa Oreum, tum praesidium quod intus erat labore adsiduo, vigiliis diurnis pariter nocturnisque et vulneribus confectum. [15] Muri quoque pars ariete incusso subruta multis iam locis prociderat; perque apertum ruina iter nocte Romani in arcem quae super portum est perruperunt. [16] Attalus luce prima signo ex arce dato ab Romanis ipse urbem invasit stratis magna ex parte muris; praesidium oppidanique in arcem alteram perfugere, unde biduo post deditio facta. Urbs regi, captiva corpora Romanis cessere.


  • 151   - .
  • 152 ()  17  . 280 . . . .
  • 153  . (. , . 102) , .
  • 154  - (.: , XIII, 4; , XXVIII, 1; 9).
  • 155: , .
  • 156 (.: XXVIII, 6, 16).
  • 157 : ( ) . , (. .   )  .
  • 1260010310 1260010311 1260010312 1364003147 1364003148 1364003149