|  |



XXXIII, . 33

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8

33. (1)   (2) , , . , (3) , .98 , , . (4) , , : (5) , , , (6) , ,   (7) , , , , ! ! (8) ,   .

33. Ludis vero dimissis cursu prope omnes tendere ad imperatorem Romanum, [2] ut ruente turba in unum adire, contingere dextram cupientium, coronas lemniscosque iacientium haud procul periculo fuerit. [3] Sed erat trium ferme et triginta annorum, et cum robur iuventae tum gaudium ex tam insigni gloriae fructu vires suppeditabat. [4] Nec praesens tantummodo effusa est laetitia, sed per multos dies gratis et cogitationibus et sermonibus renovata: [5] esse aliquam in terris gentem quae sua inpensa, suo labore ac periculo bella gerat pro libertate aliorum [6] nec hoc finitimis aut propinquae vicinitatis hominibus aut terris continentibus iunctis praestet, [7] sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum iniustum imperium sit, ubique ius, fas, lex potentissima sint. Una voce praeconis liberatas omnis Graeciae atque Asiae urbes; [8] hoc spe concipere audacis animi fuisse, ad effectum adducere et virtutis et fortunae ingentis.

1327009032 1327009049 1260010114 1364003334 1364003335 1364003336