|  |



XXXIII, . 41

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

41. (1) , , . (2) , .103 , : , , , (3) , - ; , , . (4) , , , (5) . , , . . , , , (6) . , , , . (7) , . , , , . (8) , , . (9) , , , , , . , , . .

41. His disceptationibus per dies aliquot habitis rumor sine ullo satis certo auctore allatus de morte Ptolomaei regis, ut nullus exitus imponeretur sermonibus effecit. [2] Nam et dissimulabat pars utraque se audisse, et L. Cornelius, cui legatio ad duos reges, Antiochum Ptolomaeumque, mandata erat, spatium modici temporis ad conveniendum Ptolomaeum petebat, [3] ut, priusquam moveretur aliquid in nova possessione regni, praeveniret in Aegyptum, et Antiochus suam fore Aegyptum, si tum occupasset, censebat. [4] Itaque dimissis Romanis relictoque Seleuco filio cum terrestribus copiis ad restituendam ut instituerat Lysimachiam, [5] ipse omni classe navigat Ephesum, legatis ad Quinctium missis, qui ad fidem faciendam nihil novaturum regem de societate agerent. Oram Asiae legens pervenit in Lyciam, Patarisque cognito vivere Ptolomaeum navigandi quidem in Aegyptum omissum consilium est; [6] Cyprum nihilo minus petens, cum Chelidoniarum promunturium superasset, paulisper seditione remigum est retentus in Pamphylia circa Eurymedontem amnem. [7] Inde profectum eum ad capita quae vocant Sari fluminis foeda tempestas adorta prope cum omni classe demersit. Multae fractae, multae eiectae naves, multae ita haustae mari ut nemo in terram enaverit. [8] Magna vis hominum ibi interiit, non remigum modo militumque ignotae turbae sed etiam insignium regis amicorum. [9] Collectis reliquiis naufragii, cum res non in eo essent ut Cyprum temptaret, minus opulento agmine quam profectus erat, Seleuciam rediit. Ibi subduci navibus iussis iam enim et hiems instabat ipse in hiberna Antiochiam concessit. In hoc statu regum erant res.

1345970037 1260010114 1260010216 1364003342 1364003343 1364003344