|  |



XXXIII, . 42

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

42. (1) -112: , , , . , . (2) 113 . (3) , , 114. (4) , 115.   , . (5) [196 .] ,   , , . (6) , ,  .

(7) . . .104 : , , , , .

(8) . , . (9) . . (10) , ; 116. (11) , .

42. Romae eo primum anno tresviri epulones facti C. Licinius Lucullus tribunus plebis, qui legem de creandis iis tulerat, et P. Manlius et P. Porcius Laeca. Iis triumviris item ut pontificibus lege datum est togae praetextae habendae ius. [2] Sed magnum certamen cum omnibus sacerdotibus eo anno fuit quaestoribus urbanis, Q. Fabio Labeoni et L. Aurelio. [3] Pecunia opus erat quod ultimam pensionem pecuniae in bellum collatae persolvi placuerat privatis. [4] Quaestores ab auguribus pontificibusque quod stipendium per bellum non contulissent petebant. Ab sacerdotibus tribuni plebis nequiquam appellati, omniumque annorum per quos non dederant exactum est. [5] Eodem anno duo mortui pontifices, novique in eorum locum suffecti, M. Marcellus consul in locum C. Semproni Tuditani, qui praetor in Hispania decesserat, et L. Valerius Flaccus in locum M. Corneli Cethegi. [6] Et Q. Fabius Maximus augur mortuus est admodum adulescens, priusquam ullum magistratum caperet; nec eo anno augur in eius locum est suffectus.

[7] Comitia inde consularia habita a M. Marcello consule. Creati consules L. Valerius Flaccus et M. Porcius Cato. Praetores inde facti Cn. Manlius Volso, Ap. Claudius Nero, P. Porcius Laeca, C. Fabricius Luscinus, C. Atinius Labeo, P. Manlius.

[8] Eo anno aediles curules, M. Fulvius Nobilior et C. Flaminius, tritici deciens centena milia binis aeris populo discripserunt. Id C. Flamini honoris causa ipsius patrisque advexerant Siculi Romam; Flaminius gratiam eius communicaverat cum collega. [9] Ludi Romani et apparati magnifice sunt et ter toti instaurati. [10] Aediles plebis, Cn. Domitius Ahenobarbus et C. Scribonius Curio, multos pecuarios ad populi iudicium adduxerunt; tres ex his condemnati sunt; ex eorum multaticia pecunia aedem in insula Fauni fecerunt. [11] Ludi plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa.


  • 112 - ( .   ) , .
  • 113  , ( ). 421 . . . ( I . . . 20). .
  • 114. : XXXI, 13, 29 . 65  . XXXI.
  • 115 , , .
  • 116.: X, 23, 13; 47, 4 ( ). , ( ) , - .
  • 1364003235 1364003237 1364003301 1364003343 1364003344 1364003345