|  |



XXXIII, . 48

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

48. (1) . ( )122 , . (2) . , , . (3) 123. . , ; , . (4) , , , - , . , (5) , ,  . (6) , ,  , . (7) , - , . (8) . , , , .

(9) , . (10) , , , . , , , (11)   - , . .108 , , , , . , .

48. Cum equi quo in loco iusserat praesto fuissent, nocte Byzacium ita regionem quandam agri vocant transgressus, postero die ad mare inter Acyllam et Thapsum ad suam turrem pervenit. [2] Ibi eum parata instructaque remigio excepit navis. Ita Africa Hannibal excessit, saepius patriae quam suum eventum miseratus. [3] Eodem die in Cercinam insulam traiecit. Ubi cum in portu naves aliquot Phoenicum onerarias cum mercibus invenisset et ad egressum eum e nave concursus salutantium esset factus, percunctantibus legatum se Tyrum missum dici iussit. [4] Veritus tamen ne qua earum navis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinae visum, sacrificio apparari iusso magistros navium mercatoresque invitari iussit et vela cum antemnis ex navibus conrogari, [5] ut umbraclum media aestas forte erat cenantibus in litore fieret. [6] Quanto res et tempus patiebatur apparatu celebratae eius diei epulae sunt; multoque vino in serum noctis convivium productum. [7] Hannibal, cum primum fallendi eos qui in portu erant tempus habuit, navem solvit. [8] Ceteri sopiti cum postero die tandem ex somno pleni crapulae surrexissent, ad id quod serum erat, aliquot horas referendis in naves collocandisque et aptandis armamentis absumpserunt.

[9] Carthagine multitudinis adsuetae domum Hannibalis frequentare concursus ad vestibulum aedium est factus. [10] Ut non comparere eum vulgatum est, in forum turba convenit principem civitatis quaerentium; [11] et alii fugam conscisse, id quod erat, alii fraude Romanorum interfectum, idque magis vulgo fremebant, variosque vultus cerneres ut in civitate aliorum alias partes foventium et factionibus discordi; visum deinde Cercinae eum tandem allatum est.


  • 122  - . (. )  .
  • 123 ()  (   . ).   ( ).
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364003349 1364003400 1364003401