|  |



XXXIV, . 4

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.

4. (1) , , , ,  (2) , ,   ; . (3) ,   , , ,  , , , ,   . (4) , , 9. , , , , , , 10, . (5) , , , , . (6) , .112 , 11, , . , , . , ? (7) , : , . (8) , , ;   , , . (9) ?12 , . ?13 , . (10) , , , ? , . (11) , , . (12) . , , , ; , , ? (13) ,   , . (14) ,  .  ? , , , ; , , . (15) , , ? , , , , , . (16) , , , , . , , , , , . (17) , , , , , , . (18) , , , . , , , ?   . (19) , , .113 , . , ; , , , , , , , , . (20) , , , . , .

4. Saepe me querentem de feminarum, saepe de virorum nec de privatorum modo sed etiam magistratuum sumptibus audistis, [2] diversisque duobus vitiis, avaritia et luxuria, civitatem laborare, quae pestes omnia magna imperia everterunt. [3] Haec ego, quo melior laetiorque in dies fortuna rei publicae est imperiumque crescit et iam in Graeciam Asiamque transcendimus omnibus libidinum illecebris repletas et regias etiam attrectamus gazas eo plus horreo, ne illae magis res nos ceperint quam nos illas. [4] Infesta, mihi credite, signa ab Syracusis illata sunt huic urbi. Iam nimis multos audio Corinthi et Athenarum ornamenta laudantes mirantesque et antefixa fictilia deorum Romanorum ridentes. [5] Ego hos malo propitios deos et ita spero futuros, si in suis manere sedibus patiemur. [6] Patrum nostrorum memoria per legatum Cineam Pyrrhus non virorum modo sed etiam mulierum animos donis temptavit. Nondum lex Oppia ad coercendam luxuriam muliebrem lata erat; tamen nulla accepit. Quam causam fuisse censetis? [7] Eadem fuit quae maioribus nostris nihil de hac re lege sanciundi; nulla erat luxuria quae coerceretur. [8] Sicut ante morbos necesse est cognitos esse quam remedia eorum, sic cupiditates prius natae sunt quam leges quae iis modum facerent. [9] Quid legem Liciniam excitavit de quingentis iugeribus nisi ingens cupido agros continuandi? Quid legem Cinciam de donis et muneribus nisi quia vectigalis iam et stipendiaria plebs esse senatui coeperat? [10] Itaque minime mirum est nec Oppiam nec aliam ullam tum legem desideratam esse quae modum sumptibus mulierum faceret, cum aurum et purpuram data et oblata ultro non accipiebant. [11] Si nunc cum illis donis Cineas urbem circumiret, stantes in publico invenisset quae acciperent. [12] Atque ego nonnullarum cupiditatium ne causam quidem aut rationem inire possum. Nam ut, quod alii liceat, tibi non licere aliquid fortasse naturalis aut pudoris aut indignationis habeat, sic aequato omnium cultu quid unaquaeque vestrum veretur ne in se conspiciatur? [13] Pessimus quidem pudor est vel parsimoniae vel paupertatis; sed utrumque lex vobis demit, cum id quod habere non licet non habetis. [14] Hanc inquit ipsam exaequationem non fero illa locuples. Cur non insignis auro et purpura conspicior? Cur paupertas aliarum sub hac legis specie latet, ut quod habere non possunt habiturae, si liceret, fuisse videantur? [15] Vultis hoc certamen uxoribus vestris inicere, Quirites, ut divites id habere velint quod nulla alia possit; pauperes, ne ob hoc ipsum contemnantur, supra vires se extendant? [16] Ne eas simul pudere quod non oportet coeperit, quod oportet non pudebit. Quae de suo poterit, parabit; quae non poterit, virum rogabit. [17] Miserum illum virum, et qui exoratus et qui non exoratus erit, cum quod ipse non dederit datum ab alio videbit. [18] Nunc vulgo alienos viros rogant et, quod maius est, legem et suffragia rogant et a quibusdam impetrant. Adversus te et rem tuam et liberos tuos exorabilis es; simul lex modum sumptibus uxoris tuae facere desierit, tu numquam facies. [19] Nolite eodem loco existimare, Quirites, futuram rem quo fuit antequam lex de hoc ferretur. Et hominem improbum non accusari tutius est quam absolvi, et luxuria non mota tolerabilior esset quam erit nunc, ipsis vinculis, sicut ferae bestiae, irritata, deinde emissa. [20] Ego nullo modo abrogandam legem Oppiam censeo; vos quod faxitis, deos omnes fortunare velim.


  • 9.: XXV, 40, 12.
  • 10 (   ); .
  • 11.: , 13.
  • 12 - ( 375, 367 . . .) 500 (.: VI, 35, 45; 42, 9).
  • 13 204 . . ., , .
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364003405 1364003406 1364003407