|  |



XXXIV, . 6

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.

6. (1) . : , ,   , (2) . , , , . (3) , , , , . (4) , - , , ; , , . (5) , ,  , , ,  -, , , . (6) , , , , , - . (7) , . , ? , ? (8) , , ? , , , , ? (9) , ? ,  , , , ? (10) , , , , , , . - : (11) ; 19, .115 , , (12) , - ; ; , ; ; , 20; (13) , ; , 21; (14) ; ;   , , 22. (15) , , ? , , , 23 ? (16) , , , ? , , , , . (17) , , , , ? ? , ? (18) , ?

6. Venio nunc ad id de quo agitur. In quo duplex consulis oratio fuit; nam et legem ullam omnino abrogari est indignatus, et eam praecipue legem [2] quae luxuriae muliebris coercendae causa lata esset. Et illa communis pro legibus visa consularis oratio est, et haec adversus luxuriam severissimis moribus conveniebat; [3] itaque periculum est, nisi quid in utraque re vani sit docuerimus, ne quis error vobis offundatur. [4] Ego enim quem ad modum ex iis legibus, quae non in tempus aliquod sed perpetuae utilitatis causa in aeternum latae sunt, nullam abrogari debere fateor, nisi quam aut usus coarguit aut status aliquis rei publicae inutilem fecit, [5] sic quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales, ut ita dicam, et temporibus ipsis mutabiles esse video. [6] Quae in pace lata sunt, plerumque bellum abrogat; quae in bello, pax, ut in navis administratione alia in secunda alia in adversa tempestate usui sunt. [7] Haec cum ita natura distincta sint, ex utro tandem genere ea lex esse videtur, quam abrogamus? Quid? Vetus regia lex, simul cum ipsa urbe nata aut, [8] quod secundum est, ab decemviris ad condenda iura creatis in duodecim tabulis scripta, sine qua cum maiores nostri non existimarint decus matronale servari posse, nobis quoque verendum sit ne cum ea pudorem sanctitatemque feminarum abrogemus? [9] Quis igitur nescit novam istam legem esse, Q. Fabio et Ti. Sempronio consulibus viginti ante annis latam? Sine qua cum per tot annos matronae optimis moribus vixerint, quod tandem ne abrogata ea effundantur ad luxuriam periculum est? [10] Nam si ista lex vetus aut ideo lata esset ut finiret libidinem muliebrem, verendum foret ne abrogata incitaret; cur sit autem lata, ipsum indicabit tempus. [11] Hannibal in Italia erat, victor ad Cannas; iam Tarentum, iam Arpos, iam Capuam habebat; [12] ad urbem Romam admoturus exercitum videbatur; defecerant socii; non milites in supplementum, non socios navales ad classem tuendam, non pecuniam in aerario habebamus; servi quibus arma darentur, ita ut pretium pro iis bello perfecto dominis solveretur, emebantur; [13] in eandem diem pecuniae frumentum et cetera quae belli usus postulabant praebenda publicani se conducturos professi erant; servos ad remum numero ex censu constituto cum stipendio nostro dabamus; [14] aurum et argentum omne ab senatoribus eius rei initio orto in publicum conferebamus; viduae et pupilli pecunias suas in aerarium deferebant; cautum erat quo ne plus auri et argenti facti, quo ne plus signati argenti et aeris domi haberemus: [15] tali tempore in luxuria et ornatu matronae occupatae erant ut ad eam coercendam Oppia lex desiderata sit, cum, quia Cereris sacrificium lugentibus omnibus matronis intermissum erat, senatus finiri luctum triginta diebus iussit? [16] Cui non apparet inopiam et miseriam civitatis, quia omnium privatorum pecuniae in usum publicum vertendae erant, istam legem scripsisse, tam diu mansuram quam diu causa scribendae legis mansisset? [17] Nam si, quae tunc temporis causa aut decrevit senatus aut populus iussit, in perpetuum servari oportet, cur pecunias reddimus privatis? Cur publica praesenti pecunia locamus? [18] Cur servi qui militent non emuntur? Cur privati non damus remiges sicut tunc dedimus?


  • 19: 213 212 . . .  .: XXV, 11, 20. . . 47  . XXV.
  • 20 . .: XXII, 57, 11. ,  , (.: XXII, 61, 2: , ). (), , .: XXIII, 48, 10  49, 4.
  • 21.: XXIV, 11, 79. . : XXVI, 35, 2  36, 12. , ,  .
  • 22.: XXVI, 36, 58.
  • 23 216 . . . .: XXII, 56, 4.
  • 1260010109 1260010112 1260010118 1364003407 1364003408 1364003409