|  |



VI, . 35

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

35. (1)   : , . (2) ; , , ,   .314   , . (3) , . (4) , , [375 .]   .   : , , , . (5)   : ;   . , .

(6) , , : , , , , , , , . (7) , , , , , 94, . (8) , , : ; - , , . (9) , -, ; , !, , , . (10) .   ; , , , - 95. 96. , .

35. occasio videbatur rerum novandarum propter ingentem vim aeris alieni, cuius levamen mali plebes nisi suis in summo imperio locatis nullum speraret: accingendum ad eam cogitationem esse; [2] conando agendoque iam eo gradum fecisse plebeios unde, si porro adnitantur, pervenire ad summa et patribus aequari tam honore quam virtute possent. [3] in praesentia tribunos plebis fieri placuit, quo in magistratu sibimet ipsi viam ad ceteros honores aperirent. [4] creatique tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgavere leges omnes adversus opes patriciorum et pro commodis plebis, unam de aere alieno, ut deducto eo de capite quod usuris pernumeratum esset, id quod superesset triennio aequis pensionibus persolveretur; [5] alteram de modo agrorum, ne quis plus quingenta iugera agri possideret; tertiam ne tribunorum militum comitia fierent consulumque utique alter ex plebe crearetur; cuncta ingentia et quae sine certamine maximo obtineri non possent.

[6] omnium igitur simul rerum, quarum immodica cupido inter mortales est, agri pecuniae honorum, discrimine proposito, conterriti patres cum trepidassent publicis privatisque consiliis, nullo remedio alio praeter expertam multis iam ante certaminibus intercessionem invento collegas adversus tribunicias rogationes comparaverunt. [7] qui ubi tribus ad suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque viderunt, stipati patrum praesidiis nec recitari rogationes nec sollemne quicquam aliud ad sciscendum plebi fieri passi sunt. [8] iamque frustra saepe concilio advocato cum pro antiquatis rogationes essent: bene habet inquit Sextius; quando quidem tantum intercessionem pollere placet, isto ipso telo tutabimur plebem. [9] agitedum, comitia indicite, patres, tribunis militum creandis; faxo ne quid iuvet vox ista veto, qua nunc concinentes collegas nostros tam laeti auditis. [10] haud inritae cecidere minae: comitia praeter aedilium tribunorumque plebi nulla sunt habita. Licinius Sextiusque tribuni plebis refecti nullos curules magistratus creari passi sunt; eaque solitudo magistratuum et plebe reficiente duos tribunos et iis comitia tribunorum militum tollentibus per quinquennium urbem tenuit.


  • 94 . XXXIX (15, 1) . (63, 3) , , , (. . . ).
  • 95 367 . . . , (    .: . 122 124).
  • 96 : .
  • 1327002013 1327002021 1327002022 1364000636 1364000637 1364000638

    , .