|  |



XXXVI, . 34

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

.213 34. (1) , , , , . (2) , , . (3) , , , , , , . (4) , . , . (5) , , . , , , , . (6) , , , . , , : (7) , , , , , , . (8) , , : , ? : , , ,  (9) , , , ,   , , , . ,   ! (10) , .

34. Dum haec a Philippo geruntur, T. Quinctius recepta Zacyntho ab Achaico concilio Naupactum traiecit, [2] quae iam per duos menses et iam prope excidium erat oppugnabatur, et si capta vi foret, omne nomen ibi Aetolorum ad internecionem videbatur venturum. [3] Ceterum quamquam merito iratus erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae cum liberaret Graeciam meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum quae tum maxime accidebant casura praemonens a furioso incepto eos deterreret, [4] tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab se Graeciae funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit. [5] Confestim a primis stationibus cognitus est, vulgatumque per omnes ordines, Quinctium esse. Itaque concursu facto undique in muros manus pro se quisque tendentes consonante clamore nominatim Quinctium orare ut opem ferret ac servaret. [6] Et tum quidem, quamquam moveretur his vocibus, manu tamen abnuit quicquam opis in se esse; ceterum postquam ad consulem venit, [7] utrum fefellit inquit te, M. Acili, quid agatur an, cum satis pervideas, nihil id magnopere ad summam rem pertinere censes? [8] Erexerat expectatione consulem; et quin expromis inquit quid rei sit? Tum Quinctius ecquid vides te devicto Antiocho in duabus urbibus oppugnandis tempus terere, cum iam prope annus circumactus sit imperii tui, [9] Philippum autem, qui non aciem, non signa hostium vidit, non solum urbes sed tot iam gentes, Athamaniam Perrhaebiam Aperantiam Dolopiam, sibi adiunxisse, et victoriae tuae praemium te militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot gentes Graeciae habere? [10] Atqui non tantum interest nostra Aetolorum opes ac vires minui, quantum non supra modum Philippum crescere.

1260010207 1260010208 1260010209 1364003635 1364003636 1364003637

, .