|  |



XXXVI, . 33

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7

33. (1) , , , . (2) , , , . (3) ,   , : , , , . (4) ; , , , , . , , . (5) , , , , . (6) , , 82 . , , , . (7) , 83. . , .

33. Per idem tempus Philippus rex proficiscentem consulem ad Naupactum percunctatus, si se interim quae defecissent ab societate Romana urbes recipere vellet, [2] permittente eo ad Demetriadem copias admovit haud ignarus, quanta ibi tum turbatio esset. [3] Destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab Antiocho, spem nullam in Aetolis esse cernerent, dies noctesque aut Philippi hostis adventum aut infestiorem etiam, quo iustius irati erant, Romanorum expectabant. [4] Turba erat ibi incondita regiorum, qui primo pauci in praesidio relicti, postea plures, plerique inermes, ex proelio adverso fuga delati, nec virium nec animi satis ad obsidionem tolerandam habebant; [5] itaque praemissis a Philippo, qui spem impetrabilis veniae ostendebant, responderunt patere portas regi. [6] Ad primum eius ingressum principum quidam urbe excesserunt, Eurylochus mortem sibi conscivit. Antiochi milites sic enim pacti erant per Macedoniam Thraeciamque prosequentibus Macedonibus, ne quis eos violaret, Lysimachiam deducti sunt. [7] Erant et paucae naves Demetriade, quibus praeerat Isidorus; eae quoque cum praefecto suo dimissae sunt. Inde Dolopiam et Aperantiam et Perrhaebiae quasdam civitates recipit.

1260010118 1260010120 1260010205 1364003634 1364003635 1364003636