|  |



XXXVI, . 35

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

35. (1) , , . (2) . , . , , - . (3) . , : , . (4) , , , . , - , . (5) , , , . . (6) , , .214 . , . , .

(7) . . , , , , , . (8) . ,   . , , 84, . (9) , , , , . (10) , , ; , . (11) , . , , , . , , , . (12) , . , 85. (13) . , , 86. (14) , .

35. Adsentiebatur his consul; sed pudor, si irrito incepto abscederet obsidione, occurrebat. Tota inde Quinctio res permissa est. [2] Is rursus ad eam partem muri qua paulo ante vociferati Aetoli fuerant rediit. Ibi cum impensius orarent ut misereretur gentis Aetolorum, exire aliquos ad se iussit. [3] Phaeneas ipse principesque alii extemplo egressi sunt. Quibus provolutis ad pedes fortuna inquit vestra facit ut et irae meae et orationi temperem. [4] Evenerunt quae praedixi eventura, et ne hoc quidem reliqui vobis est ut indignis accidisse ea videantur; ego tamen sorte quadam nutriendae Graeciae datus ne ingratis quidem benefacere absistam. [5] Mittite oratores ad consulem, qui indutias tanti temporis petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quod senatui de vobis permittatis; ego apud consulem deprecator defensorque vobis adero. [6] Ita, ut censuerat Quinctius, fecerunt, nec aspernatus est consul legationem; indutiisque in diem certam datis, qua legatio renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio est et exercitus in Phocidem missus.

[7] Consul cum T. Quinctio ad Achaicum concilium Aegium traiecit. Ibi de Eleis et de exulibus Lacedaemoniorum restituendis actum est; neutra perfecta res, quia suae gratiae reservari exulum causam Achaei, Elei per se ipsi quam per Romanos maluerunt Achaico contribui concilio. [8] Epirotarum legati ad consulem venerunt, quos non sincera fide in amicitia fuisse satis constabat; militem tamen nullum Antiocho dederant; pecunia iuvisse eum insimulabantur; legatos ad regem ne ipsi quidem misisse infitiabantur. [9] Iis petentibus ut in amicitia pristina esse liceret, respondit consul se, utrum hostium an pacatorum eos numero haberet, nondum scire; [10] senatum eius rei iudicem fore; integram se causam eorum Romam reicere; indutias ad id dierum nonaginta dare. [11] Epirotae Romam missi senatum adierunt. Iis magis quae non fecissent hostilia referentibus quam purgantibus ea de quibus arguebantur, responsum datum est, quo veniam impetrasse, non causam probasse videri possent. [12] Et Philippi regis legati sub idem tempus in senatum introducti, gratulantes de victoria. Iis petentibus ut sibi sacrificare in Capitolio donumque ex auro liceret ponere in aede Iovis optimi maximi, permissum ab senatu. [13] Centum pondo coronam auream posuerunt. Non responsum solum benigne regis legatis est sed filius quoque Philippi Demetrius, qui obses Romae erat, ad patrem reducendus legatis datus est. [14] Bellum quod cum Antiocho rege in Graecia gestum est a M. Acilio consule hunc finem habuit.

1364002137 1364002336 1364002926 1364003636 1364003637 1364003638