|  |



XXXVII, . 12

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

12. (1) , . . (2) , , . - , , . (3) , . (4) : , , , , , , . . (5) , , . , , , , (6) , .230 , , , , . (7) , , , : , , , . (8) , , , , . , , , , . (9) ,   ; . , , . (10) . , . (11) , , , , , . (12) , , , , .

12. Dum haec in Aeolide geruntur, Abydus cum per aliquot dies obsidionem tolerasset praesidio regio tutante moenia, [2] iam omnibus fessis Philota quoque praefecto praesidii permittente magistratus eorum cum Livio de condicionibus tradendae urbis agebant. Rem distinebat quod, utrum armati an inermes emitterentur regii, parum conveniebat. [3] Haec agentibus cum intervenisset nuntius Rhodiorum cladis, emissa de manibus res est; [4] metuens enim Livius ne successu tantae rei inflatus Polyxenidas classem quae ad Canas erat opprimeret, Abydi obsidione custodiaque Hellesponti extemplo relicta naves, quae subductae Canis erant, deduxit; et Eumenes Elaeam venit. [5] Livius omni classe, cui adiunxerat duas triremes Mitylenaeas, Phocaeam petit. Quam cum teneri valido regio praesidio audisset, nec procul Seleuci castra esse, depopulatus maritimam oram, [6] et praeda maxime hominum raptim in naves imposita tantum moratus, dum Eumenes cum classe adsequeretur, Samum petere intendit. [7] Rhodiis primo audita clades simul pavorem simul luctum ingentem fecit; nam praeter navium militumque iacturam, quod floris, quod roboris in iuventute fuerat, amiserant, [8] multis nobilibus secutis inter cetera auctoritatem Pausistrati, quae inter suos merito maxima erat; deinde, quod fraude capti, quod a cive potissimum suo forent, in iram luctus vertit. [9] Decem extemplo naves, et diebus post paucis decem alias praefecto omnium Eudamo miserunt, quem aliis virtutibus bellicis haudquaquam Pausistrato parem, cautiorem, quo minus animi erat, ducem futurum credebant. [10] Romani et Eumenes rex in Erythraeam primum classem applicuerunt. Ibi noctem unam morati postero die Corycum promunturium tenuerunt. [11] Inde cum in proxima Samiae vellent traicere, non expectato solis ortu, ex quo statum caeli notare gubernatores possent, in incertam tempestatem miserunt. [12] Medio in cursu, aquilone in septentrionem verso, exasperato fluctibus mari iactari coeperunt.

1327002003 1327002012 1327002014 1364003713 1364003714 1364003715