|  |



XXXVII, . 15

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

15. (1) . ?  .  , ,  ? ? ? , , ? (2) , , , , , ? , ? (3) .232 : . , , . , , , , ? (4) , .

(5) , , , , - . (6) 40, , . (7) , , : -, , , ,   ; (8) -, . , (9) , , .

15. Nulli ea placere sententia. Eumenes rex quaesivit, quid tandem? Ubi demersis navibus frenassent claustra maris, utrum libera sua classe abscessuri inde forent ad opem ferendam sociis terroremque hostibus praebendum, an nihilo minus tota classe portum obsessuri? [2] Sive enim abscedant, cui dubium esse quin hostes extracturi demersas moles sint et minore molimento aperturi portum, quam obstruatur? Sin autem manendum ibi nihilo minus sit, quid attinere claudi portum? [3] Quin contra illos, tutissimo portu, opulentissima urbe fruentes, omnia Asia praebente quieta aestiva acturos; Romanos aperto in mari fluctibus tempestatibusque obiectos, omnium inopes, in adsidua statione futuros, [4] ipsos magis adligatos impeditosque, ne quid eorum quae agenda sint possint agere, quam ut hostes clausos habeant. [5] Eudamus praefectus Rhodiae classis magis eam sibi displicere sententiam ostendit quam ipse quid censeret faciendum dixit. [6] Epicrates Rhodius omissa in praesentia Epheso mittendam navium partem in Lyciam censuit, et Patara, caput gentis, in societatem adiungenda. [7] In duas magnas res id usui fore, et Rhodios pacatis contra insulam suam terris totis viribus incumbere in unius belli, quod adversus Antiochum sit, curam posse, [8] et eam classem, quae in Cilicia compararetur, intercludi, ne Polyxenidae coniungatur. Haec maxime movit sententia; [9] placuit tamen Regillum classe tota evehi ad portum Ephesi ad inferendum hostibus terrorem.


  • 40 . . 46  . XXXIII.   - .
  • 1260010109 1260010112 1260010118 1364003716 1364003717 1364003718