|  |



XL, . 59

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8

59. (1) , , ; , , . (2) , . ,     . (3) , , , , . (4) , . (5) 150 - . , ,   , . (6) - . (7) , ; , , , , , (8) , , , . , .

59. Alter consulum Q. Fulvius ex Liguribus triumphavit; quem triumphum magis gratiae quam rerum gestarum magnitudini datum constabat. [2] Armorum hostilium magnam vim transtulit, nullam pecuniam admodum. Divisit tamen in singulos milites trecenos aeris, duplex centurionibus, triplex equiti. [3] Nihil in eo triumpho magis insigne fuit quam quod forte evenit, ut eodem die triumpharet quo priore anno ex praetura triumphaverat. [4] Secundum triumphum comitia edixit, quibus creati consules sunt M. Iunius Brutus A. Manlius Volso. [5] Praetorum inde tribus creatis comitia tempestas diremit. Postero die reliqui tres facti, ante diem quartum idus Martias, M. Titinius Curvus Ti. Claudius Nero T. Fonteius Capito. [6] Ludi Romani instaurati ab aedilibus curulibus Cn. Servilio Caepione Ap. Claudio Centone propter prodigia, quae evenerant. [7] Terra movit; in fanis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita quae in lectis erant averterunt se, [8] lanxque cum integumentis quae Iovi apposita fuit, decidit de mensa. Oleas quoque praegustasse mures in prodigium versum est. Ad ea expianda nihil ultra quam ut ludi instaurarentur actum est.


  • 150 , . , , , .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364004100 1364004101 1364004102