|  |



XXXII, . 36

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

36. (1) , , , , . (2) .72 : , . 108. (3) . , , (4) , , : , , , . (5) : . (6) , , , , , ; (7) , , , .

(8) . ; , , . (9) , . (10) , ( ), .

36. Cum haec toto ex concilio certatim omnes vociferarentur, ad Philippum quoque procul stantem vox est perlata. [2] Itaque a Quinctio petit ut rem totam in posterum diem differret: profecto aut persuasurum se aut persuaderi sibi passurum. [3] Litus ad Thronium colloquio destinatur. Eo mature conventum est. Ibi Philippus primum et Quinctium et omnes qui aderant rogare ne spem pacis turbare vellent, [4] postremo petere tempus, quo legatos mittere Romam ad senatum posset: aut iis condicionibus se pacem impetraturum aut quascumque senatus dedisset leges pacis accepturum. [5] Id ceteris haudquaquam placebat: nec enim aliud quam moram et dilationem ad colligendas vires quaeri; [6] Quinctius verum id futurum fuisse dicere, si aestas et tempus rerum gerendarum esset; nunc hieme instante nihil amitti dato spatio ad legatos mittendos: [7] nam neque sine auctoritate senatus ratum quicquam eorum fore, quae cum rege ipsi pepigissent, et explorari, dum bello necessariam quietem ipsa hiems daret, senatus auctoritatem posse. [8] In hanc sententiam et ceteri sociorum principes concesserunt; indutiisque datis in duos menses, et ipsos mittere singulos legatos ad senatum edocendum, ne fraude regis caperetur, placuit. [9] Additum indutiarum pacto, ut regia praesidia Phocide ac Locride extemplo deducerentur. [10] Et ipse Quinctius cum sociorum legatis Amynandrum, Athamanum regem, ut speciem legationi adiceret, et Q. Fabium uxoris Quincti sororis filius erat et Q. Fulvium et Ap. Claudium misit.


  • 108  .
  • 1345970037 1260010114 1260010216 1364003237 1364003238 1364003239