|  |



XXXIII, . 12

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

12. (1) , . (2) . : , , . (3) : , , ; (4) , , , , , .   . (5) , , : (6) , ; (7) : , . (8) ,  , , . , ? (9) , . (10) ; , , ,   , , . (11) , , ! (12) , . , , . (13) , !  .  , .

12. Indutiae quindecim dierum datae hosti erant et cum ipso rege constitutum colloquium; cuius priusquam tempus veniret, in consilium advocavit socios; rettulit quas leges pacis placeret dici. [2] Amynander, Athamanum rex, paucis sententiam absolvit; ita componendam pacem esse ut Graecia etiam absentibus Romanis satis potens tuendae simul pacis libertatisque esset. [3] Aetolorum asperior oratio fuit, qui pauca praefati recte atque ordine imperatorem Romanum facere quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia; [4] falli autem eum tota re si aut Romanis pacem aut Graeciae libertatem satis firmam se credat relicturum nisi Philippo aut occiso aut regno pulso; quae utraque proclivia esse si fortuna uti vellet. [5] Ad haec Quinctius negare Aetolos aut moris Romanorum memores aut sibi ipsis convenientem sententiam dixisse. [6] Et illos prioribus omnibus conciliis colloquiisque de condicionibus pacis semper, non ut ad internecionem bellaretur, [7] disseruisse, et Romanos, praeter vetustissimum morem victis parcendi praecipuum clementiae documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data. [8] Omittere se Carthaginienses; cum Philippo ipso quotiens ventum in colloquium? Nec umquam ut cederet regno actum esse. An quia victus proelio foret inexpiabile bellum factum? [9] Cum armato hoste infestis animis concurri debere; adversus victos mitissimum quemque animum maximum habere. [10] Libertati Graeciae videri graves Macedonum reges; si regnum gensque tollatur, Thracas, Illyrios, Gallos deinde, gentes feras et indomitas, in Macedoniam se et in Graeciam effusuras. [11] Ne proxima quaeque amoliendo maioribus gravioribusque aditum ad se facerent. [12] Interfanti deinde Phaeneae, praetori Aetolorum, testificantique si elapsus eo tempore Philippus foret mox gravius eum rebellaturum, desistite tumultuari inquit ubi consultandum est. [13] Non iis condicionibus illigabitur rex ut movere bellum possit.

1260010112 1260010119 1327002005 1364003313 1364003314 1364003315