|  |
. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

9 (321304 .). , , , 600 , ; , , , , , , ; . , , , , 600 -, . : . . , , , ; , , , . , , , , , , . , , ; .561 , , , (). (), , , , , , .

EX LIBRO VIIII
T. Veturius Spurius Postumius coss. apud furcas Caudinas deducto in locum artum exercitu, cum spes nulla esset evadendi, foedere cum Samnitibus facto et sescentis equitibus Romanis obsidibus datis ita exercitum abduxerunt, ut omnes sub iugum mitterentur; idemque auctore Spurio Postumio cos., qui in senatu suaserat, ut eorum deditione, quorum culpa tam deforme foedus ictum erat, publica fides liberaretur, cum duobus trib. pl. et omnibus, qui foedus spoponderant, dediti Samnitibus non sunt recepti. nec multo post fusis a Papirio Cursore Samnitibus et sub iugum missis receptisque sescentis equitibus Romanis, qui obsides dati erant, pudor flagitii prioris abolitus est. tribus duae adiectae sunt, Oufentina et Falerna. Suessa et Pontia coloniae deductae sunt. Appius Claudius censor aquam perduxit, viam stravit, quae Appia vocata est, libertinorum filios in senatum legit. ideoque quoniam is ordo indignis inquinatus videbatur, sequentis anni coss. in senatu <legendo> observaverunt, quem ad modum ante proximos censores fuerat. res praeterea contra Apulos <et> Etruscos et Vmbros et Marsos et Paelignos et Aequos et Samnites, quibus foedus restitutum est, prospere gestas continet. C<n>. Flavius scriba, libertino patre natus, aedilis curulis fuit per forensem factionem creatus, quae cum comitia et campum turbaret et in his propter nimias vires dominaretur, a Q. Fabio censore in quattuor tribus redacta est, quas urbanas appellavit. eaque res Fabio Maximo <nomen> dedit. in hoc libro mentionem habet Alexandri, qui temporibus his fuit, et aestimatis populi R. viribus, quae tunc erant, colligit, si Alexander in Italiam traiecisset, non tam ei victoriam de populo R. fore quam de his gentibus, quas ad orientem imperio suo subiecerat.

1260010214 1260010313 1327002009 1364143010 1364143011 1364143012