|  |



20

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

20 (240219 .). , . . . , . . , ; . . , . , , 30000 . -, . . ; . ; 270213 , <>. , , : , , . . , , , .

EX LIBRO XX
Falisci cum rebellassent, sexto die perdomiti in deditionem venerunt. Spoletium colonia deducta est. adversus Liguras tunc primum exercitus promotus est. Sardi et Corsi cum rebellassent, subacti sunt. Tuccia, virgo Vestalis, incesti damnata est. bellum Illyriis propter unum ex legatis, qui ad eos missi erant, occisum indictum est, subactique in deditionem venerunt. praetorum numerus ampliatus est, ut essent IIII. Galli transalpini, qui in Italiam inruperant, caesi sunt. eo bello populum R. sui Latinique nominis DCCC armatorum habuisse dicit. exercitibus Romanis tunc primum trans Padum ductis Galli Insubres aliquot proeliis fusi in deditionem venerunt. M. Claudius Marcellus cos. occiso Gallorum Insubrium duce, Vertomaro, opima spolia rettulit. Histri subacti sunt. iterum Illyrî cum rebellassent, domiti in deditionem venerunt. lustrum a censoribus ter conditum est. primo lustro censa sunt civium capita CCLXX CCXII**. libertini in quattuor tribus redacti sunt, cum antea dispersi per omnes fuissent, Esquilinam Palatinam Suburanam Collinam. <C. Flaminius censor viam Flaminiam> muniit et circum Flaminium exstruxit. coloniae deductae sunt in agro <de> Gallis capto Placentia et Cremona [in Italia].

1260010214 1260010313 1327002009 1364143021 1364143022 1364143023