|  |



23

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

23 (216215 .). . , , , ; , , . , , ; - . , , . , , ; . 197 . . . , , . . , . . , , , . , .

EX LIBRO XXIII
Campani ad Hannibalem defecerunt. nuntius Cannensis victoriae, Mago, Carthaginem missus anulos aureos corporibus occisorum detractos in vestibulo curiae effudit, quos excessisse modii mensuram traditur. post quem nuntium Hannon, vir ex Poenis nobilibus, suadebat senatui Carthaginiensium, ut pacem a populo Romano peterent, nec tenuit obstrepente Barcina factione. Claudius Marcellus praetor ad Nolam, eruptione adversus Hannibalem ex oppido facta, prospere pugnavit. Casilinum a Poenis obsessum ita fame vexatum est, ut lora et pelles scutis detractas et mures inclusi essent. nucibus per Vulturnum amnem a Roma<nis> missis vixerunt. senatus ex equestri ordine hominibus CXCVII suppletus est. L. Postumius praetor a Gallis cum exercitu caesus est. Cn. et P. Scipiones in Hispania Asdrubalem vicerunt et Hispaniam suam fecerunt. reliquiae Cannensis exercitus in Siciliam relegatae sunt, ne decederent inde nisi finito bello. Sempronius Gracchus cos. Campanos cecidit. Claudius Marcellus praetor Hannibalis exercitum ad Nolam proelio fudit et vicit, primusque tot cladibus fessis Romanis meliorem spem belli dedit. inter Philippum, Macedoniae regem, et Hannibalem societas iuncta est. praeterea in Hispania feliciter a Publio et ** <T.> Manlio praetore adversus Poenos res gestas continet, a quibus Hasdrubal dux et Mago et Hanno capti. exercitus Hannibalis per hiberna ita luxuriatus <est>, ut corporis animique viribus enervaretur.

1364000840 1364002137 1364002336 1364143024 1364143025 1364143026