|  |



19

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

19 (254241 .). , , , 13 120 . , ( , ), , , , ; , , , , . . .563 . , . ; 241212 . , , - , , : , !  . . , , . ; . . ; . : .

EX LIBRO XVIIII
Caecilius Metellus rebus adversus Poenos prospere gestis speciosum egit triumphum, XIII ducibus hostium et CXX elephantis in eo ductis. Claudius Pulcher cos. contra auspicia profectus iussit mergi pullos, qui cibari nolebant infeliciter adversus Carthaginienses classe pugnavit, et revocatus a senatu iussusque dictatorem dicere Claudium Gliciam dixit, sortis ultimae hominem, qui coactus abdicare se magistratu postea ludos praetextatus spectavit. A. Atilius Cala<ti>nus primus dictator extra Italiam exercitum duxit. commutatio captivorum cum Poenis facta est. coloniae deductae sunt Fregenae, in agro Sallentino Brundisium. lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita CCXLI CCXII. Claudia, soror P. Claudi, qui contemptis auspiciis male pugnaverat, a ludis revertens cum turba premeretur, dixit: utinam frater meus viveret; iterum classem duceret. ob eam causam multa ei dicta est. duo praetores tunc primum creati sunt. Caecilius Metellus, pontifex maximus, A. Postumium consulem, quoniam idem et flamen Martialis erat, cum is ad bellum gerendum proficisci vellet, in urbe tenuit nec passus est a sacris recedere. rebus adversus Poenos a pluribus ducibus prospere gestis, summam victoriae C. Lutatius cos. victa ad Aegates insulas classe Poenorum imposuit. petentibus Carthaginiensibus pax data est. cum templum Vestae arderet, Caecilius Metellus, pontifex maximus, ex incendio sacra rapuit. duae tribus adiectae sunt, Velina et Quirina.

1327007013 1327007019 1327007055 1364143020 1364143021 1364143022