|  |



64

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

64 (112110 .). , . . , . , , . ; , , , , , , , : , , ! , .

EX LIBRO LXIIII
Atherbal bello petitus ab Iugurtha et in oppido Cirtha obsessus contra denuntiationem senatus ab eo occisus est, et ob hoc bellum Iugurthae indictum, idque Calpurnius Bestia cos. gerere iussus pacem cum Iugurtha iniussu populi et senatus fecit. Iugurtha fide publica evocatus ad indicandos auctores consiliorum suorum, quod multos pecunia in senatu corrupisse dicebatur, Romam venit et propter caedem admissam in regulum quendum nomine Massivam, qui regnum eius populo R. invisi adfectabat, [Romae interfectum] cum periclitaretur causam capitis dicere, clam profugit et cedens urbe fertur dixisse: o urbem venalem et cito perituram, si emptorem invenerit. A. Postumius legatus infeliciter proelio adversus Iugurtham gesto pacem quoque adiecit ignominiosam, quam non esse servandam senatus censuit.

1260010214 1260010313 1327002009 1364143065 1364143066 1364143067