|  |



77

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

77 (88 .). : , () , , . ; , , . , ; , , . , - , , ; , . - . - , ; , , ; . , . , , . , , , , .

EX LIBRO LXXVII
Cum P. Sulpicius trib. pleb. auctore C. Mario perniciosas leges promulgasset, ut exsules revocarentur, et novi cives libertinique <in tribus> distribuerentur, et ut C. Marius adversus Mithridaten, Ponti regem, dux crearetur, et adversantibus consulibus Q. Pompeio et L. Syllae vim intulisset, occiso <Q. Pompeio>, Q. Pompei cos. filio, genero Syllae, L. Sylla cos. cum exercitu in urbem venit et adversus factionem Sulpici et Mari in ipsa urbe pugnavit eamque expulit. ex qua XII a senatu hostes, inter quos C. Marius pater et filius, iudicati sunt. P. Sulpicius cum in quadam villa lateret, indicio servi sui retractus et occisus est. servus ut praemium promissum indici haberet, manumissus et ob scelus proditi domini de saxo deiectus est. C. Marius filius in Africam traiecit. C. Marius pater cum in paludibus Minturnensium lateret, extractus est ab oppidanis, et cum missus ad occidendum eum servus natione Gallus maiestate tanti viri perterritus recessisset, inpositus publice navi delatus est in Africam. L. Sylla civitatis statum ordinavit, exinde colonias deduxit. Q. Pompeius cos. ad accipiendum a Cn. Pompeio pro cos. exercitum profectus consilio eius occisus est. Mithridates, Ponti rex, Bithynia et Cappadocia occupatis et pulso Aquilio legato Phrygiam, provinciam populi R., cum ingenti exercitu intravit.

1260010214 1260010313 1327002009 1364143078 1364143079 1364143080