|  |



XXIX, . 9

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

9. (1) ;   , ,  ; . (2) ; , , , . (3) ; , , , ; , . (4) , , , .375 , . , , , , . (5)   ,  ; , , , , . (6) , , , 18 , , , , (7) , -, . (8) , 19 . , , ; , . (9) , : (10) , , , , . , , , , , 20. (11) , , , . (12) , , , , , , , .

9. Summae rei Pleminius praeerat; militum pars sub eo quam ipse ab Regio adduxerat, pars sub tribunis erat. [2] Rapto poculo argenteo ex oppidani domo Plemini miles fugiens sequentibus quorum erat, obvius forte Sergio et Matieno tribunis militum fuit; [3] cui cum iussu tribunorum ademptum poculum esset, iurgium inde et clamor, pugna postremo orta inter Plemini milites tribunorumque, ut suis quisque opportunus advenerat, multitudine simul ac tumultu crescente. [4] Victi Plemini milites cum ad Pleminium, cruorem ac volnera ostentantes, non sine vociferatione atque indignatione concurrissent, probra in eum ipsum iactata in iurgiis referentes, accensus ira domo sese proripuit vocatosque tribunos nudari ac virgas expediri iubet. [5] Dum spoliandis iis repugnabant enim militumque fidem implorabant tempus teritur, repente milites feroces recenti victoria ex omnibus locis, velut adversus hostes ad arma conclamatum esset, concurrerunt; [6] et cum violata iam virgis corpora tribunorum vidissent, tum vero in multo inpotentiorem subito rabiem accensi, sine respectu non maiestatis modo sed etiam humanitatis, in legatum impetum lictoribus prius indignum in modum mulcatis faciunt. [7] Tum ipsum ab suis interceptum et seclusum hostiliter lacerant et prope exsanguem naso auribusque mutilatis relinquunt.

[8] His Messanam nuntiatis Scipio post paucos dies Locros hexeri advectus cum causam Plemini et tribunorum audisset, Pleminio noxa liberato relictoque in eiusdem loci praesidio, tribunis sontibus iudicatis et in vincla coniectis, ut Romam ad senatum mitterentur, Messanam atque inde Syracusas rediit. [9] Pleminius impotens irae, neglectam ab Scipione et nimis leviter latam suam iniuriam ratus, [10] nec quemquam aestimare alium eam litem posse nisi qui atrocitatem eius patiendo sensisset, tribunos adtrahi ad se iussit, laceratosque omnibus quae pati corpus ullum potest suppliciis interfecit, nec satiatus vivorum poena insepultos proiecit. [11] Simili crudelitate et in Locrensium principes est usus quos ad conquerendas iniurias ad P. Scipionem profectos audivit; [12] et quae antea per lubidinem atque avaritiam foeda exempla in socios ediderat, tunc ab ira multiplicia edere, infamiae atque invidiae non sibi modo sed etiam imperatori esse.


  • 18 , .
  • 19 (.)  (.: , I, 26, 11); . ( , .)
  • 20 , , .
  • 1260010214 1260010222 1260010313 1364002910 1364002911 1364002912