|  |



XXIX, . 4

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

4. (1) ; , , . (2) , , , , , . (3) , : , , , ; .371 . (4) ; . 9, ; (5) ; , , , ; (6) , , , , ; , , .

(7) , , , , , 10. (8) : , , , , ( ), , , . (9) ; , , , , - . : , , .

4. In haec deflenda prolapsos ab recenti nuntio animos rursus terror instans revocavit ad consultandum quonam modo obviam praesentibus periculis iretur. [2] Dilectus raptim in urbe agrisque haberi placet; mittere ad conducenda Afrorum auxilia; munire urbem, frumentum convehere, tela arma parare; instruere naves ac mittere ad Hipponem adversus Romanam classem. [3] Iam haec agentibus nuntius tandem venit Laelium, non Scipionem, copiasque, quantae ad incursiones agrorum satis sint, transvectas; summae belli molem adhuc in Sicilia esse. [4] Ita respiratum, mittique legationes ad Syphacem aliosque regulos firmandae societatis causa coeptae. Ad Philippum quoque missi qui ducenta argenti talenta pollicerentur, ut in Siciliam aut in Italiam traiceret. [5] Missi et ad suos imperatores in Italiam ut omni terrore Scipionem retinerent; [6] ad Magonem non legati modo, sed viginti quinque longae naves, sex milia peditum, octingenti equites, septem elephanti, ad hoc magna pecunia ad conducenda auxilia, quibus fretus propius urbem Romanam exercitum admoveret coniungeretque se Hannibali.

[7] Haec Carthagine parabant agitabantque cum ad Laelium praedas ingentes ex agro inermi ac nudo praesidiis agentem Masinissa, fama Romanae classis excitus, cum equitibus paucis venit. [8] Is segniter rem agi ab Scipione questus, quod non iam exercitum in Africam traiecisset, perculsis Carthaginiensibus, Syphace impedito finitumis bellis; quem certum habere, si spatium ad sua ut velit componenda detur, nihil sincera fide cum Romanis acturum. [9] Hortaretur, stimularet Scipionem ne cessaret; se, quamquam regno pulsus esset, cum haud contemnendis copiis adfuturum peditum equitumque. Nec ipsi Laelio morandum in Africa esse; classem credere profectam a Carthagine, cum qua absente Scipione non satis tutum esset contrahi certamen.

1364000838 1364000840 1364002137 1364002905 1364002906 1364002907