|  |



VIII

Palingenesia iuris civilis. Ed. O. Lenei. V. 2. Lipsiae, 1889.
, . . .
: . 1985, 4, . 221233, 1986, 1, . 194214.
, . , , . , . .

( )61

2209 (48. 18. 1 pr.  20) . , ,  . , , 62. . (1) : , , . (2) , , , . (3) , , , , , () ( ), , , 63. (4) , - , . (5) , , , . ( ) - , . (6) , (-) , , 64 () . (7) ( ) , , (), . () , , . (8) , , , , . , . (9) ( ) , 65 . (10) , , , , ( ). (11) , . (12) , , . (13) , , , ( )66. (14) , , , . (15) , () , , , ( ) . . (16) : ( ) , , , . , . (17) , , , () ( ). (18) , () , . (19) , - () , . , () . () . (20) , () , , , , ( ) ; , (), .

2210 (48. 18. 1. 2122) , , , . , . , () (), (). . (22) : , ; , , , .

2211 (48. 18. 1. 2326) () , , , . , . , , . , , , , , , , . (24) , (), .   ( )  , (25) , ( ). (26) , - , , . , , , , ( ), , , , . , , (), () , , , , . , , , 67. () , .

2212 (48. 18. 1. 27) - , . , . , , , , . : , , , , , , , ( ) () , , , , , . , , . () () () () . , , , . , ( ), , , . ( ) , , () . ? , , , .

(De quaestionibus)

2209 (48. 18. 1 pr. 20) In criminibus eruendis quaestio adhiberi solet. sed quando vel quatenus id faciendum sit, videamus. et non esse a tormentis incipiendum et divus Augustus constituit neque adeo fidem quaestioni adhibendam, sed et epistula divi Hadriani ad Sennium Sabinum continetur. (1) Verba rescripti ita se habent: Ad tormenta servorum ita demum veniri oportet, cum suspectus est reus et aliis argumentis ita probationi admovetur, ut sola confessio servorum deesse videatur. (2) Idem divus Hadrianus Claudio Quartino rescripsit: quo rescripto illud expressit a suspectissimo incipiendum et a quo facillime posse verunt scire iudex crediderit. (3) Ad quaestionem non esse provocandos eos, quos accusator de domo sua produxit, nec facile credendum subiectam eam, quam ambo parentes dicuntur caram filiam habuisse, rescripto divorum fratrum ad Lucium Tiberianum emissa declaratur. (4) Idem Cornelio Proculo rescripserunt non utique in servi unius quaestione fidem rei constituendam, sed argumentis causam examinandam. (5) Divus Antoninus, et divus Hadrianus Sennio Sabino, rescripserunt, cum servi pariter cum domino aurum et argentum exportasse dicerentur, non esse de domino interrogandos: ne quidem, si ultro aliquid dixerint, obesse hoc domino. (6) Divi fratres Leliano Longino rescripserunt de servo heredum non esse habendam quaestionem in res hereditarias, quamvis suspectum fuisset, quod imaginaria venditione dominium in eo quaesisse heres videretur. (7) Servum municipum posse in caput civium torqueri saepissime rescriptum est, quia non sit illorum servus, sed rei publicae, idemque in ceteris servis corporum dicendum est: nec enim plurium servus videtur, sed corporis. (8) Si servus bona fide mihi serviat, etiamsi dominium in eo non habui, potest dici torqueri eum in caput meum non debere. idem est et in libero homine, qui bona fide servit. (9) Sed nec libertum torqueri in patroni caput constitutum est. (10) Nec fratrem quidem in fratris imperator noster cum divo patre suo rescripsit, addita ratione, quod in eum, in quem quis invitus testimonium dicere non cogitur, in eum nec torqueri debet. (11) Servum mariti in caput uxoris posse torqueri divus Traianus Sernio Quarto rescripsit. (12) Idem Mummio Lolliano rescripsit damnati servos, quia desierunt esse ipsius, posse in eum torqueri. (13) Si servus ad hoc erit manumissus, ne torqueatur dummodo in caput domini non torqueatur, posse eum torqueri divus Pius rescripsit. (14) Sed et eum, qui cognitionis susceptae tempore alienus fuit, licet postea rei sit effectus, torqueri in caput posse divi fratres rescripserunt. (15) Si quis dicatur nullo iure emptus non prius torqueri poterit, quam si constiterit venditionem non valuisse: et ita imperator noster cum divo patre suo rescripsit. (16) Item Severus Spicio Antigono ita rescripsit: Cum quaestio de servis contra dominos neque haberi debeat neque, si facta sit, dicturi sententiam consilium instruat: multo minus indicia servorum contra dominos admittenda sunt. (17) Divus Severus rescripsit confessiones reorum pro exploratis facinoribus haberi non oportere, si nulla probatio religionem cognoscentis instruat. (18) Cum quidam deponere pretium servi paratus esset, ut servus torqueretur contra dominum, imperator noster cum divo patre suo id non admiserunt. (19) Si servi quasi sceleris participes in se torqueantur deque domino aliquid fuerint confessi apud iudicem: prout causa exegerit, ita pronuntiare eum debere divus Traianus rescripsit. quo rescripto ostenditur gravari dominos confessione servorum. sed ab hoc rescripto recessum constitutiones posteriores ostendunt. (20) In causa tributorum, in quibus esse rei publicae nervos nemini dubium est, periculi quoque ratio, quod servo fraudis conscio capitalem poenam denuntiat, eiusdem professionem exstruat.

2210 (48. 18. 1. 2122) Qui quaestionem habiturus est, non debet specialiter interrogare, an Lucius Titius homicidium fecerit, sed generaliter, quis id fecerit: alterum enim magis suggerentis quam requirentis videtur. et ita divus Traianus rescripsit. (22) Divus Hadrianus Calpurnio Celeriano in haec verba rescripsit: Agricola Pompei Valentis servus de se potest interrogari. si, dum quaestio habetur, amplius dixerit, rei fuerit indicium, non interrogationis culpa.

2211 (48. 18. 1. 2326) Quaestioni fidem non semper nec tamen numquam habendam constitutionibus declaratur: etenim res est fragilis et periculosa et quae veritatem fallat. nam plerique patientia sive duritia tormentorum ita tormenta contemnunt, ut exprimi eis veritas nullo modo possit: alii tanta sunt inpatientia, ut quodvis mentiri quam pati tormenta velint: ita fit, ut etiam vario modo fateantur, ut non tantum se, verum etiam alios criminentur. (24) Praeterea inimicorum quaestioni fides haberi non debet, quia facile mentiuntur. nec tamen sub praetexta inimicitiarum detrahenda erit fides quaestionis, (25) causaque cognita habenda fides aut non habenda. (26) Cum quis latrones tradidit, quibusdam rescriptis continetur non debere fidem haberi eis in eos, qui eos tradiderunt: quibusdam vero, quae sunt pleniora, hoc cavetur, ut neque destricte non habeatur, ut in ceterorum persona solet, sed causa cognita aestimetur, habenda fides sit nec ne plerique enim, dum metuunt, ne forte adprehensi eos nominent, prodere eos solent, scilicet impunitatem sibi captantes, quia non facile eis indicantibus proditores suos creditur. sed neque passim impunitas eis per huiusmodi proditiones concedenda est, neque transmittenda allegatio dicentium idcirco se oneratos, quod eos ipsi tradidissent: neque enim invalidum argumentum haberi debet mendacii sive calumniae in se instructae.

2212 (48. 18. 1. 27) Si quis ultro de maleficio fateatur, non semper ei fides habenda est: nonnumquam enim aut metu aut qua alia de causa in se confitentur. et extat epistula divorum fratrum ad Voconium Saxam, qua continetur liberandum eum, qui in se fuerat confessus, cuius post damnationem de innocentia constitisset cuius verba haec sunt: Prudenter et egregia ratione humanitatis, Saxa carissime, Primitivum servum, qui homicidium in se confingere metu ad dominum revertendi suspectus esset, perseverantem falsa demonstratione damnasti quaesiturus de consciis, quos aeque habere se commentitus fuerat ut ad certiorem ipsius de se confessionem pervenires. nec frustra fuit tam prudens consilium tuum, cum in tormentis constiterit neque illos ei conscios fuisse et ipsum de se temere commentum. potes itaque decreti gratiam facere et eum per officium distrahi iubere, condicione addita, ne umquam in potestatem domini revertatur, quem pretio recepto certum habemus libenter tali servo cariturum. hac epistula significatur, quasi servus damnatus, si fuisset restitutus, ad eum pertinebit, cuius fuisset, antequam damnetur. sed praeses provinciae eum quem damnavit restituere non potest, cum nec pecuniariam sententiam suam revocare possit. quid igitur? principi eum scribere oportet, si quando ei, qui nocens videbatur, postea ratio innocentiae constitit.


  • 61 . , - (, (Lex Julia de adulteriis) 18 . . .).
  • 62. 48. 18. 8.
  • 63 , , , , ?
  • 64 . . Ulp., Fragm. XX, 12, 9.
  • 65, - -, . . Gaius, Inst. I, 1224; III, 5658.
  • 66Cp. Paul, Sent. V. 16, 9; Coll. 4. 12. 8.
  • 67Cp. Paul., Sent. V. 16. 10.
  • 1392100004 1392100008 1392100010 1392100031 1392100032 1392100033

    , .