|  |



XXXII, . 38

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

38. (1) , , , , , . (2) .73 , , . , , . (3) , , . (4) , , . (5) , , , , , . , . (6) ; . (7) . . , . (8) , , ; -, , , . (9) , : ,   . , , , 109.

38. Philippus, cum acie decernendum videret et undique ad se contrahendas vires, maxime de Achaiae urbibus, regionis ab se diversae, [2] et magis tamen de Argis quam de Corintho sollicitus, optimum ratus Nabidi eam Lacedaemoniorum tyranno velut fiduciariam dare, ut victori sibi restitueret, si quid adversi accidisset, ipse haberet, Philocli, qui Corintho Argisque praeerat, scribit, ut tyrannum ipse conveniret. [3] Philocles, praeterquam quod iam veniebat cum munere, adicit, ad pignus futurae regi cum tyranno amicitiae, filias suas regem Nabidis filiis matrimonio coniungere velle. [4] Tyrannus primo negare aliter urbem eam se accepturum, nisi Argivorum ipsorum decreto accersitus ad auxilium urbis esset, [5] deinde, ut frequenti contione non aspernatos modo sed abominatos etiam nomen tyranni audivit, causam se spoliandi eos nactum ratus tradere ubi vellet urbem Philoclen iussit. [6] Nocte ignaris omnibus acceptus in urbem est tyrannus; prima luce occupata omnia superiora loca portaeque clausae. [7] Paucis principum inter primum tumultum elapsis, eorum absentium direptae fortunae; praesentibus aurum atque argentum ablatum, pecuniae imperatae ingentes. [8] Qui non cunctanter contulere, sine contumelia et laceratione corporum dimissi; quos occulere aut retrahere aliquid suspicio fuit, in servilem modum lacerati atque extorti. [9] Contione inde advocata rogationes promulgavit, unam de tabulis novis, alteram de agro viritim dividendo, duas faces novantibus res ad plebem in optimates accendendam.


  • 109   . : (), , .
  • 1327002023 1327002024 1327002028 1364003239 1364003240 1364003300