|  |



VIII

Palingenesia iuris civilis. Ed. O. Lenei. V. 2. Lipsiae, 1889.
, . . .
: . 1985, 4, . 221233, 1986, 1, . 194214.
, . , , . , . .

( )

2223 (47. 18. 1) () , , . , () , , (), (), , - , . (1)   ( ). , ( ) () . , , , , . (2) 75, . , , , , , . () () , , , ,   .

(De effractoribus et expilatoribus)

2223 (47. 18. 1) De his, qui carcere effracto evaserunt, sumendum supplicium divi fratres Aemilio Tironi rescripserunt. Saturninus etiam probat in eos, qui de carcere eruperunt sive effractis foribus sive conspiratione cum ceteris, qui in eadem custodia erant, capite puniendos: quod si per neglegentiam custodum evaserunt, levius puniendos. (1) Expilatores, qui sunt atrociores fures (hoc enim est expilatores), in opus publicum vel perpetuum vel temporarium dari solent, honestiores autem ordine ad tempus moveri vel fines patriae iuberi excedere. quibus nulla specialis poena rescriptis principalibus inposita est: idcirco causa cognita liberum erit arbitrium statuendi ei qui cognoscit. (2) Simili modo et sacculari et derectarii erunt puniendi, item effractores. sed enim divus Marcus effractorem equitem Romanum, qui effracto perforatoque pariete pecuniam abstulerat, quinquennio abstinere iussit provincia Africa, unde erat, et urbe et Italia. oportebit autem aeque et in effractores et in ceteros supra scriptos causa cognita statui, prout admissum suggerit, dummodo ne quis in plebeio operis publici poenam vel in honestiore relegationis excedat.

1364002837 1364003007 1364003026 1392100037 1392100038 1392100039

, .