|  |



. 28. ,

: IV . .: (), 1997 ( : , 1963, 4, . 227257).
. . . . . .
. 1892 . (Lipsiae, ed. C. Tauchnitii).
. 1911 ., ( . 1892 .) .
. : Sexti Aurelii Victoris Liber de Caesaribus; praecedunt Origo gentis romanae et Liber de viris illustribus urbis Romae, subsequitur Epitome de Caesaribus. Recensuit Fr. Pichlmayr. Ed. stereotypa R. Gruendel. Lipsiae, B. G. Teubner, 1970.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
  • 28. , 180, , , 181 , ( ) . , , .
  • (2) 2 , , [, ] 182 , , : .
  • (3) 3 , .
  • (4) 4 , , .
  • (5) 5 .
  • (6) 6 , , , , .
  • (7) 7 , 183 , [58].
  • (8) 8 , , [] , , . 9 , :
  • (9) , , , ? [], , .
  • (10) 10 , , , , .
  • (11) 11 , . .
  • 28. Igitur Marcus Iulius Philippus Arabs Thraconites, sumpto in consortium Philippo filio, rebus ad Orientem compositis conditoque apud Arabiam Philippopoli oppido Romam venere; exstructoque trans Tiberim lacu, quod eam partem aquae penuria fatigabat, annum urbis millesimum ludis omnium generum celebrant.
  • [2] Et quoniam nomen admonuit, mea quoque aetate post mille centesimus consule Philippo excessit nullis, ut solet, sollemnibus frequentatus: adeo in dies cura minima Romanae urbis.
  • [3] Quod equidem denuntiatum ferunt illo tempore prodigiis portentisque; ex quis unum memorare brevi libet.
  • [4] Nam cum pontificum lege hostiae mactarentur, suis utero maris feminarum genitalia apparuere.
  • [5] Id haruspices solutionem posterorum portendere vitiaque fore potiora interpretati.
  • [6] Quod frustratum iri aestimans imperator Philippus, tum quia forte praeteriens filii similem pro meritorio ephebum conspexerat, usum virilis scorti removendum honestissime consultavit.
  • [7] Verumtamen manet: quippe condicione loci mutata peioribus flagitiis agitatur, dum avidius periculosa quibusque prohibentur mortales petunt.
  • [8] Huc accedit, quod longe aliud Etruscorum artes cecinerant, quae bonis parte plurima iacentibus mollissimum quemque beatum fore asserebant. Eos ego ignorasse verum plane puto.
  • [9] Etenim quamvis rerum omnium prospero successu, pudore amisso tamen fortunatus esse quis potest? cum eodem retento cetera tolerabilia sint.
  • [10] His actis filio urbi relicto ipse quamquam debili per aetatem corpore adversum Decium profectus Veronae cadit pulso amissoque exercitu.
  • [11] Quis Romae compertis apud castra praetoria filius interficitur. Annos potentiae quinque egere.


  • 180 (. 200  249 .). 243 . III, 243 .  .
  • 181 243 . , , 500 . .
  • 182 346 .
  • 183. . , .


  • [58] 1892 .: dum avidius periculosa, quibusque mortales prohibentur, petunt, 1911 .: dum avidius periculosa, quibusque prohibentur mortales petunt,  .
  • 1364004241 1364004243 1364004244 1466000129 1466000130 1466000131