|  |  |



. 30, . 81

. . 5 (1). . 2832. .: , 2004.
. . . .
. : . . ; . 30: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. II. Berolini, 1870.
pr. 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
  • 81. 32- .
  • (pr.) , , , , , , , , , .
  • (1) , ,   :   .
  • (2)44 ; , . : ? , (), , ; , () .
  • (3) , , , , , . , ; , , , ; . , , , ; , . < , , >45.
  • (4) (712),   : , - - , 20 , , , (512). 20 , : .
  • (5) , 10. 10 , , .
  • (6) , , , , , , , .
  • (7) , , , : , (), () , . , , , . , , , ; , ,   , , .
  • (8) , : - , , , ,   .
  • (9) , , : , , , , .
  • (10) (), , , , , , , ; . , , , .
  • 81. Iulianus libro trigesimo secundo digestorum
  • B. 44, 1, 77 (pr.) Si fundum sub condicione legatum heres pendente condicione sub alia condicione alii legasset et post existentem condicionem, quae priore testamento praeposita fuisset, tunc ea condicio, sub qua heres legaverat, exstitisset, dominium a priore legatario non discedit.
  • (1) Si servo communi res legata fuisset, potest alter dominus agnoscere legatum, alter repellere: nam in hanc causam servus communis quasi duo servi sunt.
  • (2) Stichum Sempronio do lego: si Sempronius Stichum intra annum non manumiserit, eundem Stichum Titio do lego. quaesitum est, quid iuris esset. respondi Sempronium interim totum habiturum et, si quidem intra annum manumississet, liberum eum effecturum: sin autem hoc non fecisset, totum ad Titium pertinere.
  • (3) Qui fundum excepto aedificio legat, appellatione aedificii aut superficiem significat aut solum quoque, cui aedificium superpositum est. si de sola superficie exceperit, nihilo minus iure legati totus fundus vindicabitur, sed exceptione doli mali posita consequetur heres id, ut sibi habitare in villa liceat: in quo inerit, ut iter quoque et actum in ea habeat. si vero solum quoque exceptum fuerit, fundus excepta villa vindicari debebit et servitus ipso iure villae debebitur, non secus ac si duorum fundorum dominus alterum legaverit ita, ut alteri serviret. sed inclinandum est testatorem etiam de solo cogitasse, sine quo aedificium stare non potest.
  • (4) Si libertus patronum ex septunce heredem scripserit, alios ex ceteris et ita legaverit: quisquis mihi alius ex supra scriptis cum patrono meo heres erit, servos illum et illum Titio lego, quos aestimo singulos vicenis aureis, intellegendum erit a coherede patroni dumtaxat legatum datum et ideo Titium non amplius quincuncem in servis vindicare posse. adiectio autem illa quos aestimo singulos vicenis aureis non mutat legati condicionem, si legis Falcidiae rationem habere oporteat: nihilo minus enim verum pretium servorum in aestimationem deducetur.
  • (5) Titio fundum do lego, si heredi meo decem dederit. si decem heres Titio debuisset et ea Titius accepta ei fecisset, fundum vindicare potest.
  • (6) Si Titius, cui Stichus legatus fuerat, antequam sciret ad se legatum pertinere, decesserit et eundem Seio legaverit et heres Titii legatum non repudiaverit, Stichum Seius vindicabit.
  • (7) Si pater familias ab impubere filio Titio fundum legaverit et a substituto eundem eidem Titio et pupillus patri heres exstiterit: sive vindicaverit Titius legatum sive repudiaverit, quamvis filius impubes decesserit, a substituto vindicare non poterit. hoc enim, quod rursus a substituto legatur, perinde habendum est ac si repetita legata essent. quare et si pure a filio, sub condicione a substituto legatum fuerit, perinde omnia servabuntur ac si tantum a filio legatum fuisset: contra autem si a filio sub condicione, a substituto pure legatum fuerit et pupillus pendente condicione decesserit, ex substitutione sola legatum valebit.
  • (8) His verbis Lucio et Titio eorumve cui fundum do lego utiliter legatur et, si utrique vixerint, utrique, si alter, alteri debebitur.
  • (9) Cum statuliber sub condicione legatus est et pendente condicione legati condicio statutae libertatis deficit, legatum utile fit: nam sicut statuta libertas tunc peremit legatum, cum vires accipit, ita legatum quoque non ante peremi potest, quam dies cesserit eius.
  • (10) A filio impubere legatus et a substituto liber esse iussus, si quidem pupillus ad pubertatem pervenerit, ab eo cui legatus fuerat vindicabitur: mortuo vero pupillo libertas competit. longe magis hoc servari conveniet, si idem servus sub condicione ab impubere legatus fuerit et pendente condicione filius intra pubertatem decesserit.


  • 44. D. 40. 4. 15 (. .).
  • 45 , (. .).
  • 1327002002 1327002004 1327002006 3303001082 3303001083 3303001084