|  |  |



. 30, . 82

. . 5 (1). . 2832. .: , 2004.
. . . .
. : . . ; . 30: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. II. Berolini, 1870.
pr. 1 2 3 4 5 6
  • 82. 33- .
  • (pr.) , , , . , , , , ; , , ( ) , . , , , , , .
  • (1) , , , , , , ( ), .
  • (2) ; ; , . , , 46.
  • (3) . , : , .
  • (4) . , , , ? , , ; : .
  • (5) , , : , , ; , , , , ,   . , , , .
  • (6) , , , , .
  • 82. Iulianus libro trigesimo tertio digestorum
  • B. 44, 1, 78 (pr.) Non quocumque modo si legatarii res facta fuerit die cedente, obligatio legati exstinguitur, sed ita, si eo modo fuerit eius, quo avelli non possit. ponamus rem, quae mihi pure legata sit, accipere me per traditionem die legati cedente ab eo herede, a quo eadem sub condicione alii legata fuerit: nempe agam ex testamento, quia is status est eius, ut existente condicione discessurum sit a me dominium. nam et si ex stipulatione mihi Stichus debeatur et is, cum sub condicione alii legatus esset, factus fuerit meus ex causa lucrativa, nihilo minus exsistente condicione ex stipulatu agere potero.
  • (1) Si ex bonis eius, qui rei publicae causa aberat, rem usu adquisierim et ea antequam evinceretur mihi legata sit, deinde postea evincatur, recte ex testamento petam eam mihi dari oportere.
  • I. 2, 20, 9 (2) Fundus mihi legatus est: proprietatem eius fundi redemi detracto usu fructu: postea venditor capite minutus est et usus fructus ad me pertinere coepit. si ex testamento egero, iudex tanti litem aestimare debebit, quantum mihi aberit.
  • (I) (3) Marcellus. Idem erit et si partem redemero, pars mihi legata est aut donata: partem enim dumtaxat petere debebo.
  • (4) Iulianus. Quod si legatum mihi est quod ex Pamphila natum erit, ego Pamphilam mercatus sum et ea apud me peperit, non possum videri partum ex causa lucrativa habere, quia matrem eius mercatus sum: argumentum rei est, quod evicto eo actio ex empto competit.
  • (5) Qui Gaium et Lucium eiusdem pecuniae reos habebat si ita legaverit: Quod mihi Gaius debet, id heres meus Sempronio damnas esto dare: quod mihi Lucius debet, id heres meus Maevio damnas esto dare, eam condicionem heredis sui constituit, ut is necesse habeat alteri actiones suas, alteri litis aestimationem praestare. si tamen vivus testator Gaio acceptum fecit, necesse est, ut Sempronii et Maevii legatum inutile sit.
  • (6) Cum mihi Stichus aut Pamphilus legati fuissent duorum testamentis et Stichum ex altero testamento consecutus fuissem, ex altero Pamphilum petere possum, quia et si uno testamento Stichus aut Pamphilus legati fuissent et Stichus ex causa lucrativa meus factus fuisset, nihilo minus Pamphilum petere possem.


  • 46. Iust. Inst. II. 20. 9 (. .).
  • 1327002006 1327002017 1327002022 3303001083 3303001084 3303001085

    , .